Articulus 151
An Unctio Extrema possit iterari. 2. An in eadem infirmitate valeat iterari.
AMPLIUS considerandum, quod sacramenta perpetuum effectum habentia, iterari non debent.1 Ostenderetur enim quod non essent idonea ad producendum suum effectum si iterarentur. Unde sacramenta quæ characterem imprimunt, non iterantur, videlicet Baptismus, Confirmatio, Ordo. Sanitas vero mentis et etiam corporis in homine, ad quam Unctio Extrema ordinatur, amitti potest : et ergo hoc sacramentum iterari potest, quatenus ille effectus recuperetur : sicut Pœnitentia, et Eucharistiæ sumptio.
Porro morborum quidam non sunt diuturni : et dum in illis homo inungitur, non redit ad pristinum statum nisi omnino curetur ; et si recidivum incurrit, alia erit infirmitas. In talibus ergo morbis eisdem manentibus unctio non iteratur; sed sunt rursus ungendi in recidivo. Aliæ vero sunt ægritudines diuturnæ, sicut hydroposis et hectica, etc. Et in talibus æger ungi non debet nisi periculum mortis imminere putetur ; et si illum articulum æger evadat, ac denuo similem infirmitatis statum in eadem infirmitate incurrat, iterum est ungendus. Unde in talibus infirmitatibus potest unctio iterari eodem morbo durante. Hoc namque sacramentum non tantum concernit infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum.
Footnotes
-
Quæstio 33. ↩
Chapter 686 of 761