Articulus 152
An Ordo in Ecclesia esse debeat. 2. Quid sit Ordo. 3. An sit sacramentum. 4. De forma ejus. 5. An habeat materiam.
DEUS autem benedictus et sapiens omnia ad suam similitudinem aliquo modo fecit, quatenus divina perfectio in eis reluceret, et ut ex rebus cognosci posset Creator.1 Unde ut Deus cognosceretur ex creaturis, non solum secundum quod in se ipso est, sed etiam secundum quod ipse aliis influit; ideo posuit diversos ordines in rebus creatis, videlicet ut una regatur per aliam, et inferiora per superiora perficiantur, ut Dionysius docet. Propterea ergo voluit Deus in Ecclesia Ordinem esse, ut quidam quasi cooperatores Dei exsisterent, sicque divinam perfectionem eminentius participarent. Ordines autem Ecclesiæ non attenduntur secundum distinctionem gratiæ gratum facientis, sicut in angelis, qui sunt in statu gloriæ; sed secundum distinctionem potestatis: respiciunt enim participationem sacramentorum et communicationem, quæ sunt causa gratiæ, et quodammodo eam præcedunt. Unde de necessitate nostrorum ordinum non est gratia gratificans, sed potestas dispensandi sacramenta.
Insuper, Ordo sic definitur a Magistro: Ordo est signaculum quoddam Ecclesiæ, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Definit autem Ordinem prout est sacramentum, et sumit signaculum, non pro interiori charactere, sed pro eo quod exterius geritur, quod est interioris potestatis signum et causa: quamvis pro interiori charactere accipi potest. Nam divisio Ordinis in id quod est res tantum, quod est gratia in Ordine data, et in id quod est res et sacramentum, quod est character interior, atque in id quod est sacramentum tantum, quod est exterius signaculum, non est divisio in partes integrales. Quod enim est res tantum, non est de essentia sacramenti; ipsum quoque exterius signaculum seu sacramentum transit. Et ideo character interior est principaliter et essentialiter ipsum Ordinis sacramentum. Verumtamen nomen ordinis dupliciter sumitur. Uno modo, pro relatione: et sic est tam in superiori quam in inferiori. Secundo, accipitur pro gradu, qui ordinem prædictum causat: et ita nunc sumitur.
Præterea, sacramentum est sanctificatio cum signo sensibili exhibita homini. Quum ergo in susceptione Ordinis consecratio homini adhibeatur per visibilia signa, sequitur quod Ordo sit sacramentum, et hoc sacramentum ad aliorum sacramentorum dispensationem ordinatur.
Sciendum quoque, quod hoc sacramentum consistit præcipue in potestate concessa. Potestas autem a potestate traducitur, sicut simile a simili. Potestas etiam per usum seu actum cognoscitur. Idcirco in forma hujus sacramenti exprimitur usus Ordinis per actum qui imperatur, et ita traductio potestatis per imperativum modum, dum dicitur: Accipe (vel, Age) hoc vel illud.
Denique, quoniam potestas imperfecta a potestate perfecta causatur, idcirco ordo sacerdotalis ab episcopali potestate quodammodo derivatur, et non tantum a Deo. In aliis vero sacramentis, id quod confertur, solum a Deo, non a ministro efficitur. Propter quod sacramentum Ordinis alio modo habet materiam quam alia sacramenta. Nam materia in hoc sacramento potius adhibetur ad demonstrandum potestatem quæ particulariter ordinato donatur ab illo qui eam plene sortitur, quam ad causandum potestatem quæ traditur, sicut porrectio calicis. Aliorum autem sacramentorum effectus causatur a materia, quæ virtutem divinam ex sanctificatione continet atque significat: sic quod virtus causativa effectus sacramentalis est potius in materia verbo vitæ sanctificata, quam in ministro. Sed in sacramento Ordinis hujusmodi virtus non residet in materia quæ adjungitur, sed apud ministrum qui spiritualem suam potestatem traducit et confert. In hoc namque sacramento est quasi quædam communicatio univoca, quoniam virtus collata ad eosdem actus ordinatur qui competunt potestati ordinantis. Et quoniam materia hujus sacramenti virtutem sanctificandi non continet, nec sanctificationem inducit, quemadmodum aliorum materia sacramentorum; idcirco non sanctificatur, sicut aliorum materia. Non enim candelabrum seu claves sanctificantur, antequam porriguntur. Quidam etiam asserunt, quod tactus materiæ non sit de essentia hujus sacramenti, sed ipsa porrectio. Sed hujus oppositum videtur innuere forma sacramenti, qua dicitur: Accipe, etc.
Footnotes
-
Quæstio 34. ↩
Chapter 687 of 761