Articulus 153
1. An in sacramento Ordinis conferatur gratia gratum faciens. 2. An in sacramento Ordinis imprimatur character. 3. An character Ordinis præsupponat characterem baptismalem. 4. An character Ordinis præsupponat etiam characterem Confirmationis. 5. An character unius ordinis præsupponat characterem alterius.
OPERA denique Dei perfecta sunt.12 Cuicumque ergo divinitus datur potestas, ei quoque donantur ea per quæ exsecutio potestatis fieri potest. Sicut autem gratia gratum faciens necessaria est recipienti sacramenta, quatenus ea digne recipiat; sic et dispensanti gratia talis necessaria exstat. Quum ergo in sacramento Ordinis detur potestas dispensandi sacramenta, palam est quod gratia gratum faciens conferatur in hoc sacramento. Ordinatur enim ad utilitatem, non unius, sed totius populi, et contra ignorantiam, non solum ordinati, sed omnium qui per ordinatos instrui habent. Unde in hoc sacramento confertur excellens gratiæ munus, nisi obex ponatur.
Porro, in omnibus ordinibus Ecclesiæ character imprimitur, quia per quemlibet ordinem constituitur quis in aliquo gradu potestatis supra plebem ad sacramentorum dispensationem ordinatæ. Quum ergo character sit signum distinctivum ab aliis et spiritualis potestas, sequitur quod in quolibet ordine imprimatur character. Aliqui vero dixerunt, quod solum in ordine sacerdotali character imprimitur; alii autem, quod solum in sacris ordinibus, et non in minoribus. Sed utraque positio stare non potest. Cujus signum est, quod omnes ordines perpetuo manent et nunquam reiterantur. Nam si ad laicatum quis redeat, characterem non amittit: quod patet ex hoc, quia si revertatur ad clericatum, non denuo ordinatur.
Denique nemo recipere potest id cujus capax non est. Quum ergo, secundum præostensa, per receptionem baptismalis characteris fiat homo aliorum sacramentorum susceptivus, oportet quod character Ordinis characterem Baptismi supponat. Unde qui baptizatus non est, ordinari non potest, nec sacerdos fieri; et si ordinaretur, nihil conficeret. Imo, si episcopus fieret, alios ordinare non posset: quamvis pie credi possit quod summus Sacerdos, Dominus noster Jesus Christus, quantum ad ultimos sacramentorum effectus defectum suppleret, nec permitteret hoc ita latere, quod Ecclesiæ periculum immineret.
Insuper, character Confirmationis non de necessitate exigitur ante characterem Ordinis; sed de congruitate: omnis enim perfectio videtur requisita ad idoneam exsecutionem Ordinis sacramentalis. Et ideo gratia et potestas quæ in Confirmatione conferuntur, congruenter debent inesse ordinando.
Amplius, non est de necessitate ut inferiores ordines recipiantur ab homine, antequam ad superiores ordines promoveatur. Ordines enim distincti sunt, nec unus de sui ratione præexigit alium in eodem subjecto. Unde in primitiva Ecclesia aliqui ordinabantur presbyteri, qui inferiores ordines necdum receperant: et nihilo minus poterant omnia quæ inferiores ordines possunt. Virtus namque inferior in superiori includitur, sicut ducatus in regno. Postmodum vero Ecclesia statuit ne quis ad majores se ordines ingerat, qui prius in inferioribus ordinibus non se humiliavit. Unde secundum canones, non reordinantur qui per saltum ordinantur, sed quod omissum fuerat de præcedentibus ordinibus eis confertur.
Footnotes
Chapter 688 of 761