Skip to the text

Articulus 154

1. Utrum ad receptionem ordinis exigatur bonitas vitæ. 2. An scientia totius Scripturæ. 3. An aliquis ex merito vitæ sit sacerdos. 4. An promovens indignos peccet. 5. An in peccato exsistens possit sine peccato uti ordine suo.

  1. QUEMADMODUM tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo Dionysius ait, non est audendum aut præsumendum alicui ut fiat vel sit dux aliorum, in spiritualibus maxime, nisi secundum omnem habitum perfectionis sit deiformissimus, id est Deo simillimus.1 Per ordinem vero fit homo dux aliorum in his quæ ordinem illum concernunt. Et ergo sanctitas vitæ requiritur ad ordinis susceptionem, non de necessitate sacramenti, quia mali vere ordinantur, sed de necessitate præcepti. Quum enim ordinati inter Deum et plebem medii collocentur, debent omnino bona conscientia nitere coram Deo, et bona fama coram populo.

  2. Porro actio hominis per rationem dirigitur, ut sit ordinata et bona. Recipienti itaque ordinem tanta scientia necessaria est, quanta exigitur ad digne prosequendum actum ordinis talis. Non autem oportet quod totam Scripturam cognoscat, sed in quantum suo ordini congruit. Nam qui aliis præficiuntur et curam animarum habent, ea scire debent quæ ad doctrinam morum ac fidei pertinent. Sacerdotibus vero qui curam animarum non habent, sufficit scire ea quæ ad Sacramentum perficiendum respiciunt. Episcopi vero etiam difficiliores ac profundiores quæstiones legis seu fidei christianæ cognoscere debent: nam in talibus prælati inferiores ad eos recurrere habent; et quanto est gradus sublimior, tanto amplior necessaria est scientia.

  3. Sciendum vero, quod nullus merito suæ vitæ sacerdos efficitur, quasi potestatem consecrandi sortitus, sed solum secundum nominis interpretationem, ut dicatur homo sanctus sacerdos, id est sacra dans. Et sic intelligendum est verbum Chrysostomi: Non omnis (inquit) sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos.

  4. Præterea, Christo testante, fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam: idcirco præponitur aliis, ut det illis tritici mensuram. Unde dispensator sacramentorum, qui indignum ad ordinem promovet vel ordinat, mortaliter peccat, quasi res Domini sui indignis distribuens, ex quo infidelis Domino atque imprudens efficitur. Et talis promotio in detrimentum Ecclesiæ Deique nominis injuriam vergit. Melius namque esset habere paucos ministros bonos, quam multos malos, ut Clemens Papa testatur. Et si indigni repellerentur, tunc procul dubio ex divina ordinatione digni sufficienter invenirentur. Debet autem episcopus inquisitionem facere de qualitate ordinandorum, ut sciat dignitatem vel insufficientiam eorum.

  5. Adhuc autem, ea quæ justa et bona sunt, juste et bene exsequenda sunt atque tractanda. Quicumque vero in mortali peccato exsistens aliquod sacrum officium aut sacramentum pertractat, injuste et male hoc agit, et contra legis præceptum facit, atque mortaliter peccat. Imo quotiescumque hoc facit aut res sacras contingit, quasi suo officio utens, mortaliter peccat. Nam secundum Dionysium primo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, Immundis nec symbola, id est sacramentalia signa, tangere fas est.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 36. ↩

Chapter 689 of 761