Articulus 155
De pluralitate ordinum. 2. De numero eorum. 3. De divisione ipsorum in sacros et non sacros.
SUNT demum plures ordines in Ecclesia.1 Primo, ad commendandam ac repræsentandam sapientiam Dei, quæ in ordine rerum potissime lucet.2 Unde regina Saba videns ordinem ministrorum Salomonis, non habuit ultra spiritum, deficiens præ admiratione sapientiæ ejus. Secundo, ad subveniendum humanæ infirmitati. Omnia enim quæ ad sacramenta pertinent per unum administrari non possunt. Tertio, ut ex pluralitate ministrorum cultus divini detur populo majus ac plenius proficiendi exemplum. Divisio vero ordinis in sua particularia, non est totius integralis, vel generis, sed totius potestativi in suas partes potentiales. Natura enim totius potestativi est, ut totum secundum completam rationem sit in uno, et in aliis secundum aliquam participationem. Sic enim est hic, quoniam tota plenitudo sacramenti Ordinis est in uno, scilicet in sacerdotio, secundum perfectam rationem, in aliis vero, secundum aliqualem participationem.
Denique sacramentum Ordinis ad sacramentum Eucharistiæ ordinatur: et ergo distinctio ordinum sumitur secundum relationem ad Eucharistiæ sacramentum. Vel enim potestas ordinis est consecrativa Eucharistiæ, vel est ad aliquod ministerium ordinatum ad consecrationem. Si primum, sic est ordo sacerdotum, qui in sua ordinatione calicem cum vino atque patenam cum pane recipiunt. — Si secundum, tunc cooperatio ministrorum est vel ad ipsum Sacramentum, vel ad ipsos recipientes. Si primum, hoc tripliciter accidit. Primum namque ministerium est, quod sacerdoti minister exhibet in Sacramento quoad dispensationem Sacramenti. Et hoc ad diaconum pertinet: ejus enim est ministrare sacerdoti in omnibus quæ in Christi sacramentis aguntur. Nam et diaconi sanguinem dispensant. Secundo, est ministerium quod ad materiam Sacramenti ordinandam in sacris vasis ordinatur: quod ad subdiaconum spectat, cujus est oblationem in altari ponere, et vasa corporis sanguinisque portare. Et ergo in sua ordinatione accipit calicem de manu episcopi, vacuum tamen. Tertio, est ministerium ordinatum ad præsentandum materiam Sacramenti: quod acolytum respicit, cujus est urceolum cum vino et aqua parare. Propter quod urceolum vacuum recipit.
Ministerium vero ordinatum ad præparationem recipientium non est nisi super immundos, quoniam mundi jam parati sunt atque idonei ad sacramenta sumenda. Immundorum autem, secundum Dionysium, triplex est genus. Quidam enim sunt omnino infideles credere nolentes. Et hi a visione sacramentorum ac cœtu fidelium penitus sunt arcendi: et hoc ad ostiarios pertinet. Quidam autem sunt qui credere volunt, sed nondum in fide imbuti stabilitique sunt, ut catechumeni: et ad horum instructionem ordinatur ordo lectorum. Unde prima fidei rudimenta, videlicet vetus Testamentum eis legendum committitur. Quidam demum sunt fideles atque instructi, sed impedimentum habent ex potestate diaboli, ut energumeni: et super hos ministerium habet ordo exorcistarum. Septem ergo sunt ordines. In primitiva vero Ecclesia inferiorum omnium ordinum ministeria committebantur diaconis, propter paucitatem ministrorum Ecclesiæ.
- Præterea Ordo dicitur sacer dupliciter. Primo, secundum se: et sic quilibet ordo dicitur sacer, quum sit sacramentum. Secundo, ratione materiæ circa quam operatur. Et sic sunt tres ordines sacri, videlicet: sacerdos atque diaconus, qui actum habent circa corpus Christi vel sanguinem consecratum; et subdiaconus, qui circa vasa consecrata actum habet: propter quod continentia ei indicitur, quatenus sacra mundus contingat et tractet.
Footnotes
Chapter 690 of 761