Articulus 156
De actibus ordinum. 2. Quando character sacerdotalis imprimatur.
QUIA igitur consecratio quæ in sacramento Ordinis fit, ad Eucharistiam ordinatur; idcirco ille est cujuslibet ordinis dignior actus, per quem ad Eucharistiæ sacramentum magis propinquat. Potest tamen ordo habere alios plures actus secundarios ac minus principales. Et ita ad sacramenti Eucharistiæ perceptionem disponit sacerdos absolvendo, tanquam proximam præparationem inducens. Inferiores vero ministri præparant suscipientes, remotam dispositionem agendo. Acolytus quoque actum habet super urceolum, non super contenta in eo: nam subdiaconi est aquam et vinum in calice ponere. Ordo autem acolyti est subdiacono magis propinquus quam ceteri ordines inferiores.
Denique ejusdem est formam inducere, et materiam de proximo ad formam disponere. Ideo episcopus in collatione ordinum duo facit: nam præparat, et potestatem confert. Præparat autem, instruendo ordinandos de proprio officio. Quæ præparatio in tribus consistit, videlicet: in benedictione, qua divinis mancipantur; in manus impositione, per quam plenitudo gratiæ datur, ut sint ad magna officia digni (et ideo non nisi sacerdotibus atque diaconis manus imponitur, quoniam officium habent in dispensatione sacramentorum, sacerdos ex proprio officio, diaconus tanquam minister); et tertio, in unctione, quæ solis sacerdotibus fit, qui propria manu corpus Domini tangunt: quemadmodum et calix inungitur, quoniam continet sanguinem, et patena, quæ continet corpus. Sed potestatis collatio fit per hoc, quod datur eis aliquid ad proprium eorum pertinens actum. Quum itaque principalis actio sacerdotis sit consecrare corpus Christi et sanguinem; idcirco in datione calicis sub forma verborum determinata sacerdotalis character imprimitur.
Potestas autem diaconi media est inter potestatem sacerdotis, et subdiaconi. Nam sacerdos potestatem sortitur directe super corpus Christi, subdiaconus vero, super vasa dumtaxat; sed diaconus, super corpus in vase contentum: ejus namque non est tangere corpus Christi, sed illud in patena portare, et sanguinem dispensare cum calice. Propter quod potestas ejus ad actum principalem exprimi nequit, nec per dationem vasis seu calicis, sicut fit in subdiacono, nec per dationem materiæ; sed exprimitur potestas ejus quantum ad secundarium actum, per hoc quod datur ei liber evangeliorum: et in hac potestate intelligitur alia quæ est ad principalem actum, et ideo in ipsa libri datione imprimitur ejus character. Acolyto quoque imprimitur character in datione urceoli. Verumtamen nomen acolyti portationem cerei signat, et sic a ministerio quod habet circa candelabrum, nomen accepit: non quod ille actus sit principalior, sed notior.
Chapter 691 of 761