Articulus 157
De corona et rasura ordinatorum. 2. An corona sit sacramentum. 3. An per eam renuntietur temporalibus.
BENE præterea competit his qui ad divinum cultum applicantur, rasura atque tonsura per modum coronæ.1 Est enim corona signum regni ac perfectionis, quum sit circularis figuræ. Qui autem ad Dei cultum applicantur, regiam dignitatem consequuntur, et virtutum perfectionem habere tenentur. Convenit quoque eis rasura in parte superiori, ne mens eorum a contemplatione divinorum retardetur; et tonsura in parte inferiori, ne sensus eorum temporalibus involvantur. Unde in veteri Testamento Nazaræi comam radebant omnino, in signum contemptus temporalium rerum. Similiter modo conversi tonduntur, in signum quod temporalia spernunt; non autem raduntur, quoniam non occupantur divinis ministeriis, in quibus contemplando figantur.
Corona autem clericorum sacramentum non est. Non enim per eam deputatur homo ad speciale officium, sicut per ordines; sed ad quædam communia, quæ a toto ministrorum collegio fieri possunt, ut dicere laudes divinas. Et ergo corona est quoddam præambulum ad Ordinem.
Porro clerici recipiendo coronam, non renuntiant patrimonio ceterisque temporalibus rebus, sed immoderatæ earum sollicitudini, atque inordinato affectui. Non enim temporalis possessio, sed affectus in crimine est; nec temporalia contrariantur cultui Dei, ad quem clerici deputantur, sed nimia cura et amor. Episcopus vero tenetur sustentare clericos ad sacros ordines promotos, si egeant : alias non tenetur.
Footnotes
-
Quæstio 40. ↩
Chapter 692 of 761