Articulus 158
An super sacerdotalem ordinem debeat esse episcopalis potestas. 2. An episcopatus sit ordo. 3. An aliquis sit superior episcopo.
HABET autem sacerdos duos actus : unum principalem, super corpus Christi verum, qui est conficere; alium secundarium, super corpus Christi mysticum, scilicet absolvendo atque ligando, et ad sacramenta populum præparando. Quantum autem ad primum actum, potestas sacerdotis non dependet nisi a potestate divina; secus quantum ad actum secundum, qui exigit jurisdictionem sacerdotis super populum cui prædictos actus impendere debet. Et quoad hunc actum requirit sacerdotalis potestas episcopalem potestatem superiorem, per quam aliis præficiatur.
Denique episcopatus non est Ordo, prout Ordo dicitur sacramentum ad Eucharistiam ordinatum. Nam respectu sacramenti Eucharistiæ non habet episcopus majorem potestatem quam sacerdos. Alio modo ordo dicitur officium respectu aliquarum actionum sanctarum. Et sic episcopatus est ordo, quia episcopus actionem hierarchicam habet super corpus Christi mysticum, id est Ecclesiam, altiorem quam sacerdos. Et hoc modo Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia ponit tres ordines, videlicet diaconatum, cujus est purgare; sacerdotium, cujus est purgare et illuminare; et episcopatum, cui competit purgare, illuminare, atque perficere. Sub diaconatu vero comprehenduntur ordines inferiores.
At vero in virtutibus et actibus est ordo secundum ordinem finium, ut dicitur primo Ethicorum. Quum ergo in Ecclesia Dei sint multa particularia regimina, oportet omnia hæc uni universali regimini subdi, quatenus diversa in uno communicent et concurrant, sicque omnia ad eumdem finem perveniant. Unde super omnes episcopos esse oportet unum summum pontificem. Et hic est Papa, cujus potestatem negantes merito dicuntur schismatici, id est unitatis divisores ac violatores. Tota enim Ecclesia unum corpus esse non posset, nisi unum caput haberet. Qui ergo hoc caput negat, vita caret, quemadmodum corpus truncatum.
Chapter 693 of 761