Skip to the text

Articulus 159

De vestibus sacris ministrorum Ecclesiæ.

ATTENDENDUM est quoque, quod vestes sacræ ministrorum Ecclesiæ designant idoneitates quæ in ministris esse debent ad tractandum divina. Et ideo quædam vestes communes sunt omnibus; aliquæ vero solis superioribus congruunt. Omnibus itaque competit amictus humeros tegens, ad designandum fortitudinem quæ in ipsis esse debet ad exsequenda divina; similiter alba, quæ vitæ puritatem significat; cingulum quoque, quod carnis repressionem figurat.

Subdiaconus vero ultra hæc habet manipulum in sinistra, qui est velut quoddam sudarium, ad insinuandum detersionem minimarum culparum. Habet et tunicam strictam, quæ doctrinam Christi designat. Subdiaconi enim primo admittuntur ad doctrinam novæ legis annuntiandam. Sed diaconus habet stolam in humero sinistro, in signum quod applicatur ad ministerium in ipsis sacramentis. Habet quoque dalmaticam, quæ est vestis larga (et ita vocatur quoniam usus ejus in Dalmatia cœpit), ad ostendendum quod ipse primo sacramentorum ponitur dispensator: nam et sanguinem dispensat. Dispensatori vero largitas convenit.

Porro sacerdoti stola in utroque humero ponitur: ad demonstrandum quod ei plena insit potestas dispensandi sacramenta. Habet et casulam, quæ caritatem significat : nam ipse caritatis conficit sacramentum.

Episcopis quoque adduntur novem ornamenta supra sacerdotes, videlicet caligæ, sandalia, succinctorium, tunica, dalmatica, mitra, chirothecæ, annulus, et baculus : quoniam novem possunt quæ sacerdotes non possunt, utpote clericos ordinare, virgines benedicere, pontifices consecrare, manus imponere, basilicas dedicare, clericos deponere, synodos celebrare, chrisma conficere, vestes et vasa consecrare. Vel, per caligas gressuum rectitudo exprimitur ; per sandalia, quæ pedes tegunt, terrenorum contemptus ; per succinctorium, quo stola ligatur cum alba, amor honestatis ; per tunicam, perseverantia ; per dalmaticam, largitas in operibus misericordiæ; per chirothecas, cautela in opere ; per mitram, quæ duo cornua habet, utriusque Testamenti cognitio ; per baculum, cura pastoralis, qua debet colligere vagos (quod curvitas baculi repræsentat), sustentare infirmos (quod stipes baculi monstrat), et pungere lentos (quod stimulus in pede baculi innuit). Per annulum sacramenta fidei designantur, qua Christo desponsatur Ecclesia. Archiepiscopis vero superadditur pallium, in signum privilegiatæ potestatis. Pallium namque significat auream torquem quam solebant legitime certantes accipere. Utitur autem episcopus vestibus ministrorum potius quam sacerdos, quoniam actus vel potestas ministrorum in ipso est sicut in origine.

Erant quoque in veteri Testamento quædam ornamenta, quibus in nova lege quædam correspondent atque succedunt. Nam loco superhumeralis utitur sacerdos stola, quæ idem designat. Pallio quoque utitur loco rationalis. Item, pro lamina aurea portat noster pontifex crucem, ut Innocentius dicit. Pro feminalibus vero habet sandalia, pro linea albam, pro balteo cingulum, pro podere tunicam, pro ephod amictum, pro cidari mitram. — Advertendum autem, quod Pontifex Romanus non utitur baculo, quoniam Petrus misit illum ad suscitandum quemdam suum discipulum defunctum, qui postea factus est episcopus Treverensis. Propter quod in diœcesi Treverensi Papa baculum portat, non alibi.

Chapter 694 of 761