Skip to the text

Articulus 160

  1. An ordines conferre sit episcoporum dumtaxat. 2. An hœretici et prœcisi ordines conferant. 3. An mulier Ordinem suscipere valeat. 4. An pueri et usu rationis carentes Ordinem queant recipere.

  2. EPISCOPALIS demum potestas ad inferiores ordines se habet quemadmodum ars superior ad inferiorem.1 Unde sicut superior ars inferiori præfigit atque ostendit quid agere debeat et qualiter ; sic episcopi est ordines inferiores conferre, et in omnibus divinis ministeriis aliquos collocare. Ipse namque virgines benedicit, quæ typum gerunt Ecclesiæ Christo desponsatæ, cujus cura ei præsertim committitur. Unde et vasa atque altaria, vestes et templa consecrat, et ipse solus ordines confert. Archidiaconus vero est ministerii princeps. Verumtamen Papa, qui plenitudinem potestatis sortitur, ea quæ episcopalem sacerdotem concernunt, simplici sacerdoti committere potest : dummodo illa non habeant immediatam habitudinem ad verum Christi corpus. Idcirco ex commissione Papæ simplex sacerdos confirmare et minores ordines conferre potest; non autem ordines majores, quoniam immediatam relationem habent ad verum Christi corpus, super quod majorem potestatem non habet Papa quam simplex sacerdos.

  3. Porro episcopi degradati, præcisi, excommunicati, sive hæretici, potestatem episcopalem non amittunt : non enim denuo consecrantur, dum reconciliantur; et iterum, quia omnis potestas quæ cum aliqua consecratione donatur, semper manet, re ipsa durante. Nam altare seu vestis semel consecrata, non iterum consecratur, nisi prius destruatur. Idcirco tales episcopi vera sacramenta conferunt; non autem dant gratiam: non propter inefficaciam sacramentorum, sed propter peccata recipientium. Unde hæreticus absolvere vel ligare non potest, quoniam absolutio non fit nisi per gratiam; et etiam, quia jurisdictionem amisit. Ordinati quoque a prædictis, in ordinibus suis licite ministrare non possunt.

  4. Præterea, sacramentum quum sit signum, conferri non potest nisi habenti correspondentiam ad significationem sacramenti. Idcirco, sicut in Extrema Unctione requiritur ut sit infirmus, sic de necessitate sacramenti Ordinis est ut qui ordinatur sit vir. Ordo enim gradus eminentiam signat, et in statu super alios ponit. Mulier autem naturaliter subjecta est viro. Quamvis igitur omnia circa eam fiant quæ in sacramento Ordinis fiunt, Ordinem tamen non recipit. In Decretis tamen fit mentio de diaconissa atque presbytera. Sed diaconissa ibi vocatur, quæ actum diaconi participat, scilicet quæ homiliam legit. Presbytera vero vidua dicitur: nam presbyter est idem quod senior. De abbatissis vero fertur, quod habent potestatem non ordinariam sed ex commissione, propter periculum cohabitationis virorum cum feminis.

  5. Denique sacramenta quæ actum recipientis requirunt, quemadmodum Pœnitentia et Matrimonium, pueris conferri non possunt, nec eis qui usu rationis privantur. Non enim actum possunt habere, ratione ligata. Sed quoniam potestates infusæ actum præcedunt, ideo sacramenta illa in quibus potestas divinitus datur, nec actus suscipientis de necessitate exigitur, pueris et usu rationis carentibus possunt conferri. Verumtamen ordines minores ante tempus discretionis dari non debent, propter honestatem sacramenti, non propter necessitatem præcepti. Imo, pueri de quibus est spes profectus futuri, ante tempus discretionis licite ordinantur. Sed ordines majores, propter votum castitatis annexum, ante tempus discretionis conferendi non sunt, de necessitate præcepti, et quoniam sacra committuntur eis tractanda. Aliqui tamen affirmant nullum ordinem posse ante tempus discretionis conferri. Sed dictum eorum nec ratione nec auctoritate fulcitur.

Footnotes

  1. Quæstio 38. ↩

Chapter 695 of 761