Articulus 161
An servitus, 2. an homicidium, 3. an illegitima nativitas, 4. an defectus membrorum, impediant a susceptione Ordinis.
NEMO denique dare potest alteri quod suum non est.1 Servus autem est non sui ipsius, sed domini. Per Ordinis vero susceptionem mancipatur homo divinis officiis. Servus ergo ordinari non potest. Si vero ordinatur, Ordinem recipit, quia libertas non est de necessitate sacramenti, sed præcepti: quæ impedit actum, non potestatem. Et similis ratio est de omnibus qui aliis obligantur, ut ratiociniis detenti. Ordinatus autem servus domino suo sciente nec reclamante, ex hoc ipso ingenuus fit. Si vero dominus nesciat, tunc episcopus et illi qui servum præsentant, tenentur domino in duplo quam sit pretium servi, si scierant eum esse servum. Alias servus si habet peculium, tenetur se ipsum redimere: alioqui redigetur in servitutem domini sui, non obstante quod ordinem exsequi nequit.
Amplius, omnes ordines ad Eucharistiam referuntur, quæ est sacramentum pacis per Christi sanguinis effusionem factæ. Huic autem paci homicidium maxime contrariatur. Unde ordinandum non esse homicidam, est de necessitate præcepti, non sacramenti: sicut de servo præhabitum est. Unde et judex et omnes qui in causa sanguinis ei participant, sunt irregulares. Irregularitas enim incurritur non solum propter culpam, sed principaliter propter ineptitudinem personæ ad Sacramentum. Sanguinis autem effusio non decet tanti sacramenti ministros. Qui tamen per ignorantiam quæ omnino excusat, hominem occidit, non efficitur irregularis. Imo, nec homicida censendus est. Nullus enim facit nisi illud cujus causa est, quod est voluntarium in homine.
At vero ad ordinatos requiritur de necessitate præcepti claritas quædam morum ac famæ, eo quod in dignitate constituantur aliisque præficiantur. Quum ergo vitiosa origo claritatem hominis obscuret, non sunt illegitime nati sine dispensatione ordinandi. Et quanto fuerit origo vitiosior, tanto dispensatio debet esse difficultior.
Ob eamdem quoque causam notabilis defectus in membris, ut nasi abscissio, susceptionem Ordinis impedit de necessitate præcepti. Obscurat enim claritatem personæ.
Footnotes
-
Questio 39 ↩
Chapter 696 of 761