Articulus 162
Utrum matrimonium sit naturale. 2. An sit in præcepto. 3. An actus ejus sit semper peccatum. 4. An possit esse meritorius.
DICITUR vero aliquid naturale dupliciter. Uno modo, sicut ex principiis naturæ de necessitate causatum: ut ferri deorsum, naturale est terræ. Et sic nec matrimonium, nec aliquid quod per liberum arbitrium completur, naturale consistit. Secundo, dicitur naturale, ad quod natura inclinat, sed per liberum completur arbitrium. Et sic virtutes naturales dicuntur, et etiam matrimonium: tam propter principalem suum finem, qui est perfectio prolis, in ejus informatione et educatione consistens (tria enim habet proles a parentibus, secundum Philosophum, scilicet esse, alimentum, et disciplinam: non autem posset sic educari ac instrui, nisi parentes ad mutuam conjunctionem obligarentur, quod fit per matrimonium); tam propter secundarium matrimonii finem, qui est mutuum obsequium in rebus domesticis, quod conjuges mutuo sibi impendunt. Tali enim mutuo adminiculo vita humana naturaliter eget, quoniam quædam opera congruunt viro, quædam feminæ. Unde secundum Philosophum, homo naturalius est animal conjugale, quam politicum seu civile. Idcirco associatio viri et feminæ per matrimonium dicitur naturalis.
Denique natura inclinat ad aliquid dupliciter. Primo, sicut ad id quod ad unius seu singulorum pertinet perfectionem, ut est proximo benefacere: et ad talia omnes tenentur. Secundo, sicut ad id quod ad multitudinem spectat: et ad talia non omnes tenentur; alias omnes tenerentur ad agriculturam vel domificationem. Unde in talibus naturale est diversa fieri a diversis. Vita autem humana indiget quibusdam contemplativæ vitæ vacantibus, quæ per matrimonium maxime impeditur. Et ideo matrimonium non est de necessitate præcepti. Quod et philosophi testantur. Nam Theophrastus probat, quod sapienti non expedit nubere.
Denique, quum matrimonium ordinetur ad conservationem humanæ naturæ, sitque naturaliter inditum, hæreticum est si quis asserat omnem ejus actum necessario esse culpabilem: præsertim quum dicat Apostolus, Virgo non peccat, si nubat; et denuo, Volo, inquit, juvenculas nubere, filios procreare. Quamvis enim actus matrimonialis impediat unionem mentis cum Deo actualem, non tamen habitualem, quæ est per caritatem et gratiam. Nec oportet esse peccatum omne illud quod actualem unionem hanc impedit: quandoque enim occupatio licita circa res inferiores animum distrahit. Turpitudo quoque quæ actum matrimonialem comitatur, scilicet inobedientia inferiorum virium membrorumque corporis, non est turpitudo culpæ, sed pœnæ ex originali peccato secutæ.
Insuper, nullus actus ex deliberata voluntate procedens est indifferens. Unde actus matrimonialis semper est culpabilis, vel meritorius in eo qui gratiam habet. Est
I Cor. vii, 28, 36.
I Tim. v, 14. autem meritorius, dum ex justitia exhibetur, videlicet ut conjux conjugi debitum reddat, vel virtus religionis ad ipsum inducit, quatenus scilicet proles ad Dei cultum procreetur. Si vero movet libido intra bona matrimonii sistens, ut scilicet nullo modo ad aliam accedere vellet, est peccatum veniale. Sed si efferatur libido extra bona matrimonii, ita quod etiam ad aliam accedere proponeret, est peccatum mortale. Quod autem Chrysostomus dicit super Matthæum, hunc actum non habere mercedem, potest intelligi de præmio accidentali, quo actus matrimonii caret, quia difficultatem non habet.
Chapter 697 of 761