Articulus 163
An matrimonium sit sacramentum. 2. De institutione ejus. 3. An conferat gratiam. 4. An carnalis conjunctio sit de integritate ipsius.
SACRAMENTUM insuper aliud non est nisi quoddam sanctitatis remedium contra peccatum, homini datum sub sensibilibus signis.1 Hoc autem matrimonio competit. Verba vero quibus consensus matrimonialis exprimitur, sunt forma hujus sacramenti; non autem benedictio sacerdotis, quæ est quoddam sacramentale. Et sicut Pœnitentia non habet aliam materiam nisi actus pœnitentis sensibiles, ita nec Matrimonium; sed perficitur utrumque sacramentum per actus ejus qui sacramento illo utitur. In sacramento quoque matrimonii res illæ quæ foris apparent, sunt sacramentum tantum; interior vero obligatio inde nascens unius ad aliam, est res et sacramentum; sed res tantum, est effectus sacramenti.
Denique matrimonium prout ad procreationem prolis ordinatur, institutum fuit ante peccatum. Sed prout est remedium contra concupiscentiam, quæ est vulnus peccati, institutum est post peccatum, tempore legis naturæ. Quantum vero ad determinationem personarum, institutum est in lege Moysis. Secundum autem quod repræsentat conjunctionem Christi atque Ecclesiæ, institutionem habuit in nova lege: et sic est sacramentum novæ legis post Christi adventum institutum. Sed quoad alias utilitates ex ipso provenientes, ut sunt amicitia mutuumque obsequium conjugum, institutum est in lege civili. Primo modo, est officium naturæ. Ultimo autem modo, est civilitatis officium. Sed secundum medias acceptiones, est sacramentum: de ratione enim sacramenti est quod sit signum atque remedium.
At vero in matrimonio, quum sit sacramentum novæ legis, datur gratia ad exercenda opera illa quæ in matrimonio requiruntur. Quandocumque enim divinitus datur aliqua potestas ad agendum, datur etiam auxilium bene utendi illa potestate, sicut de sacramento Ordinis tactum est. Et hæc gratia est ultima res contenta in hoc sacramento, quæ datur in quantum matrimonium in fide Christi contrahitur. Unio vero Christi ad Ecclesiam non est res contenta in isto sacramento, sed significata dumtaxat. Quidam autem dixerunt, quod matrimonium non conferat gratiam, maxime ad bene agendum. Sed melius dicitur sicut prædictum est. Nam actus exteriores et verba consensum exprimentia directe faciunt nexum quemdam conjugum, qui est sacramentum matrimonii; et nexus iste ex virtute divinæ institutionis dispositive operatur ad gratiam.
Amplius, integritas duplex est. Una, quæ attenditur secundum primam rei perfectionem, id est secundum esse ipsius. Et sic carnalis commixtio non est de integritate matrimonii: nam et in paradiso matrimonium fuit, non tamen carnalis commixtio. Alia vero integritas rei attenditur secundum perfectionem ejus secundam, id est secundum operationem. Et sic quum copula carnalis sit usus matrimonii, pertinet ad ejus integritatem.
Footnotes
-
QUÆSTIO 42. In IV, d. 26, q. 2, a. 1-4. ↩
Chapter 698 of 761