Skip to the text

Articulus 165

  1. An alter conjugum religionem ingredi possit altero invito. 2. An mulier possit nubere alteri viro, priore ante carnalem copulam religionem ingresso.

  2. PER copulam autem carnalem matrimonium consummatur, et caro viri efficitur mulieris, atque econtra.1 Nemo vero potest oblationem facere de alieno. Idcirco post carnalem commixtionem non potest alter conjugum sine consensu alterius religionem intrare. Verumtamen ante carnalem copulam hoc fieri licet. Tunc enim non est inter conjuges nisi spirituale vinculum: quod per spiritualem mortem, id est religionis ingressum, quo sæculo aliquis moritur, solvi potest, sicut et vinculum carnale per mortem corporalem. Nam ante carnalem copulam non transfertur corpus unius in potestatem alterius simpliciter, propter consensum per verba de præsenti expressum, sed sub conditione, videlicet si ad melioris vitæ frugem non evolet. Unde nec statim tenetur reddere debitum; sed datur ei tempus duorum mensium, propter tria: primo, ut interim de religionis ingressu deliberet; secundo, ut præparet ea quæ ad nuptiarum solennitatem exiguntur; tertio, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiravit dilatam.

  3. Præterea, sicut per mortem corporalem solvitur matrimonium, ita ut mulier cui voluerit nubat, secundum Apostolum;2 ita et per mortem spiritualem, id est religionis introitum. Unde viro religionem ingresso ante copulam carnalem, potest mulier alteri nubere: non tamen ante professionem viri. — Dicit autem Decretalis nova, quod professio ante annum emissa pro nulla reputatur. De tali enim professione sic facta ante tempus a jure determinatum est idem judicium sicut de voto simplici. Unde sicut post votum simplex non tenetur mulier reddere debitum viro; ita non tenetur, si ille ante annum profiteatur: nec tamen alteri nubere posset.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 61. In IV, d. 27, q. 1, a. 3. ↩

  2. I Cor. vii, 39. ↩

Chapter 700 of 761