Skip to the text

Articulus 166

  1. Quid sint sponsalia. 2. Quis possit ea contrahere. 3. Utrum sponsalia dirimi possint.

  2. DICUNTUR vero sponsalia, promissio matrimonii contrahendi per verba de futuro.1 Hæc autem promissio dupliciter fit, scilicet absolute, et sub conditione. Primum fit quatuor modis, videlicet nuda promissione, datione arrhæ sponsaliciæ, ut pecunia, annuli subarrhatione, et juramento. Conditio quoque quandoque honesta est: et tunc stante conditione stat promissio, ut si dicatur: Accipiam te, si placet parentibus. Interdum est inhonesta: et hoc, dupliciter. Aut enim est contraria bonis matrimonii, ut si dicatur: Accipiam te, si venena sterilitatis procures. Et tunc non contrahuntur sponsalia. Aut non est matrimonii bonis contraria, ut si quis dicat: Accipiam te, si furtis meis consentias. Et tunc stat promissio; sed est tollenda conditio. Quum autem promissio stat, non potest sine mortali peccato negari impletio. Ecclesia quoque cogit ad hoc in foro pœnitentiali; non autem in foro contentioso, quoniam matrimonia coacta malos exitus solent habere: nisi fortassis juramentum intervenerit. Tunc enim cogendus est qui promisit, ut quidam affirmant: quamvis aliis videatur oppositum propter causam prædictam, præsertim si de uxoricidio timeatur. Si vero conditio de datione pecuniæ per modum pœnæ additur, non contrahuntur sponsalia, quoniam matrimonia non debent esse coacta.

  3. Præterea, secundum jura, septennium determinatum est tempus ad sponsalia contrahenda. Quum enim in sponsalibus fiat quædam promissio, requiritur aliquis usus rationis, qui ante primum septennium nullus pene est, sed circa ipsum incipit esse: nam tunc pueri ad scholas ponuntur. Est quoque, secundum Philosophum primo Ethicorum, triplex status hominis. Primus, quum nec per se, neque per alium veritatem cognoscere potest: quod est ante primum septennium. Secundus, quum non potest intelligere per se, sed informari ab alio: et hoc incipit circa finem primi septennii. Tertius, quum per se ipsum cognoscere potest: et hoc incipit in fine secundi septennii, in his quæ pertinent ad se; sed in fine tertii septennii, quantum ad ea quæ alios concernunt. Ratio quippe hominis proficit paulatim, secundum quod motus fluxibilitasque humorum quietantur in homine. Ad matrimonium vero puella fit apta in duodecimo anno; puer autem in fine secundi septennii. Talibus namque temporibus utriusque corpus generationi est aptum, secundum Philosophum in libro de Animalibus.

  4. Porro sponsalia dirimi possunt. Nam ipso jure dirimuntur, quum aliquis religionem ingreditur, vel cum alia contrahit per verba de præsenti. In aliis quoque casibus dirimuntur secundum judicium Ecclesiæ: ut si alter ad terras longinquas se transferat, nec ad tempus pro matrimonio contrahendo statutum redeat; vel si alter eorum gravem infirmitatem incurrat, quæ sit vel deformans, ut nasi abscissio, vel debilitans, sicut hydropisis, vel contra bonum prolis, ut lepra, quæ fetum inficere solet: et hoc ideo, ne conjuges sibi mutuo displiceant, ipsumque matrimonium exitum malum acquirat. Item, si sponsus consanguineam sponsæ cognoverit, dirimuntur sponsalia. Ad quod probandum sufficit sola fama, propter scandalum vitandum. Probabile quoque est (et Decretalis hoc dicit), quod sponsalia dirimi possunt, si se mutuo absolvunt. Item, si alter fornicetur. Per hoc enim suspectus efficitur quod postea fidem non conservaret.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 43. In IV, d. 27, q. 2, a. 1-3. ↩

Chapter 701 of 761