Articulus 167
Quomodo bigamia contrahatur, et quod irregularitas sit ei annexa.
EST autem defectus quidam in sacramento, dum significatio ejus integra non est.1 Sacramentum vero matrimonii unionem designat Christi atque Ecclesiæ, quæ est unius ad unam. Et ergo ad perfectam sacramenti significationem exigitur, ut vir non sit nisi unius feminæ vir, et uxor tantum unius uxor. Unde bigamia, quæ hoc tollit, irregularitatem inducit. Suntque quatuor modi bigamiæ: primus, dum vir plures uxores habet de jure successive; secundus, quum simul habet plures, unam de jure, et aliam de facto; tertius, quando successive habet plures, unam de jure, et alteram de facto; quartus, dum viduam ducit uxorem. Quamvis enim in secundo et tertio modo non sit sacramentum, in altero est tamen quædam sacramenti similitudo. Primus vero modus est principalis in causando bigamiam.
Denique in conjunctione Christi et Ecclesiæ, ex utraque parte unitas invenitur. Et ideo sive ex parte viri, sive ex parte feminæ divisio carnis sit facta, est defectus sacramenti: tamen diversimode. In viro enim non oportet quod sit virgo, sed quod aliam non duxerit in uxorem; sed ex parte uxoris requiritur quod sit virgo. Cujus rationem assignant decretistæ, dicentes quod sponsus Ecclesiam militantem significat, cujus curam gerit episcopus, in qua multæ corruptiones sunt; sponsa vero significat Christum, qui virgo fuit. Sed istud non consonat verbo Apostoli ad Ephesios quinto, dicentis: Viri, diligite uxores vestras sicut Christus Ecclesiam.2 Ubi apparet quod uxor signat Ecclesiam, et sponsus Christum. Respondendum ergo, quod corruptio extra et ante matrimonium facta, defectum non facit in sacramento ex parte ejus in quo est corruptio, sed alterius, quoniam actus contrahentis cadit super alium: et ergo ex termino specificatur, qui est quasi materia sacramenti respectu actus illius. Unde si mulier esset Ordinis capax, ipsa irregularis fieret, contrahendo cum viro corrupto. Si vero quis virginem defloret, et postea eam ducat uxorem, probabilius est quod non efficitur irregularis, quia carnem suam non dividit in plures.
Præterea, secundum Augustinum, per Baptismum non tollitur bigamia vel irregularitas. Baptismus enim aufert culpam, non autem conjugia ad quæ irregularitas sequitur. Hieronymus tamen oppositum tenet; sed non tenetur in hoc. — Insuper, quum irregularitas non sit adjuncta bigamiæ de jure naturali, sed positivo; nec sit de essentia Ordinis, quod aliquis non sit bigamus; imo si bigamus ad Ordinem accedit, characterem recipit: ideo in tali irregularitate Papa dispensare potest totaliter; episcopus vero, quantum ad ordines minores. Quidam quoque affirmant, quod episcopus dispensare potest in hac irregularitate quoad ordines majores, cum eis qui volunt Deo in religione servire, propter vitandum religiosorum discursum.
Footnotes
Chapter 702 of 761