Skip to the text

Articulus 168

  1. An juramentum additum consensui per verba de futuro faciat matrimonium. 2. An copula carnalis addita talibus verbis matrimonium faciat. 3. An consensus in occulto per verba de prœsenti expressus faciat matrimonium. 4. An consensus in matrimonium sit consensus in copulam carnalem.

  2. JURAMENTUM denique significationem non mutat, sed dictum confirmat.1 Et ergo juramentum verbis de futuro adjunctum non facit matrimonium, sicut nec consensus per verba de futuro expressus sine juramento, propter rationem præhabitam. Unde si post juramentum cum alia contrahat per verba de præsenti, tenetur eam habere uxorem: quamvis graviter peccet, priorem promissionem juramento firmatam infringens. Quod enim ante contractum cum alia per verba de præsenti licitum fuit, videlicet promissionem implere cum juramento factam, hoc postea illicitum redditur propter contractum prædictum cum alia, per quem potestatem sui corporis transfert in posteriorem.

  3. Porro, quoniam nulla verba expressius significare possunt consensum, quam copula ipsa carnalis; idcirco, secundum judicium Ecclesiæ, quæ judicat secundum ea quæ foris apparent, copula carnalis addita consensui per verba de futuro facit matrimonium, nisi appareant evidentia signa doli vel fraudis: non tamen secundum rei veritatem atque divinum judicium, si desit consensus interior. Unde si sponsa sponsum ad copulam carnalem admittit, credens eum velle esse et consummare matrimonium, excusatur a peccato, nisi appareant aperta signa fraudis: ut si sint multum distantis conditionis, vel in nobilitate, aut in bonis fortunæ. Si etiam quis virginem defloravit, tenetur eam recipere conjugem, si sint æqualis conditionis, vel ipsa sit melioris conditionis. Sed si aliam duxerit, factus est impotens ad solvendum id ad quod tenetur: et ideo sufficit ut ei de nuptiis provideat. Ad quod etiam, secundum alios, non tenetur, si sit multo melioris conditionis, aut manifesta signa fraudis appareant: tunc enim probabiliter æstimari potest, quod sponsa decepta non fuit, sed decipi finxit.

  4. Præterea consensus per verba de præsenti, quamvis in occulto expressus, verum matrimonium facit:2 quamvis peccent sic contrahentes, nisi per legitimam causam excusentur. Sicut enim in aliis sacramentis quædam ad solennitatem pertinent, nec sine culpa omitti possunt, non tamen ad sacramenti essentiam spectant; ita est et in matrimonio. Prohibentur namque clandestina matrimonia propter pericula quæ inde eveniunt. Sæpe enim ex altera parte miscetur fraus, et speciem turpitudinis habent.

  5. At vero, quum matrimonium non sit carnalis commixtio, sed associatio viri ac feminæ in ordine ad ea ad quæ matrimonium ordinatur;3 idcirco consentire in matrimonium, non est consentire in carnalem copulam explicite, sed implicite.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 46. In IV, d. 28, q. 1, a. 1, 2. ↩

  2. QUÆSTIO 45, art. 5. In IV, d. 28, q. 1, a. 3. ↩

  3. QUÆSTIO 48. In IV, d. 28, q. 1, a. 5. ↩

Chapter 703 of 761