Articulus 169
An consensus coactus tollat matrimonium. 2. An consensus conditionatus faciat matrimonium. 3. An per prœceptum parentum cogi quis valeat ad matrimonium.
VINCULUM porro matrimonii perpetuum est.1 Quoniam igitur metus qui cadit in virum constantem, perpetuitatem contractus aufert : nam restitutio in integrum repeti potest; idcirco coactio talis metus tollit matrimonium, et non alia. Constans autem cogitur ad minus malum propter vitandum majus malum; inconstans econtra. Pertinax vero, nec propter majus malum vitandum cogi potest ut minus malum incurrat.
Amplius, conditio addita, vel est de præsenti : et tunc stante ea stat matrimonium, et non stante non stat matrimonium, sive sit honesta, sive non : nisi fuerit matrimonii bonis contraria. Si autem conditio sit de futuro : tunc vel est de necessario, ut solem cras oriri, et tunc stat matrimonium, nam talia in suis causis jam sunt præsentia; vel est de contingenti, ut est datio pecuniæ, et tunc non facit matrimonium.
At vero proles non est in potestate parentum, ut servus; sed libera est, et potestatem sui corporis habet, quamvis a parentibus educationem ac disciplinam in moribus sumere debet. Unde filius aut filia cogi non potest præcepto parentum ad matrimonium, quum in matrimonio sit perpetua servitus. Papa tamen potest cogere clericum ad suscipiendum episcopatum, quoniam in spirituali matrimonio non est servitus corporalis. Spirituale namque matrimonium est sicut quoddam officium dispensandæ rei publicæ.
Footnotes
-
QUÆSTIO 47, art. 3 et s. In IV, d. 29, q. 1, a. 2-4. ↩
Chapter 704 of 761