Articulus 170
An error impediat matrimonium. 2. An omnis error hoc faciat.
CONSENSUS denique, sine quo matrimonium esse vel perfici nequit, actus est voluntatis.1 Actus autem voluntatis ex actu intellectus procedit atque dependet. Deficiente vero priori, deficere oportet posterius. Et ergo dum error cognitionem impedit, sequitur defectus in consensu, nec fit matrimonium. Unde de jure naturali sortitur error quod matrimonium tollit.
Porro error ex hoc matrimonium aufert, ex quo involuntarium causat : et ergo errorem quo matrimonium tollitur, necesse est esse alicujus eorum quæ sunt de essentia matrimonii. Sed matrimonium duo includit, videlicet personas quæ conjunguntur, et mutuam potestatem in invicem, in qua matrimonium consistit. Quorum primum aufertur per errorem personæ; secundum, per errorem conditionis : nam servus dare non potest alteri potestatem sui corporis sine consensu domini sui. Propterea hi duo errores, et non alii, matrimonium tollunt. Verumtamen error aliorum impedimentorum matrimonii, quantum ad ea quæ reddunt personas illegitimas, impedit matrimonium : ut error impotentiæ coeundi. Sed de illorum errore non fit mentio, quoniam illa impediunt matrimonium, sive sciantur, sive ignorentur : ut si aliqua cum diacono contrahat. Conditio autem servitutis non impedit, si servitus cognoscatur.
Footnotes
-
Quæstio 51. In IV, d. 30, q. 1, a. 1, 2. ↩
Chapter 705 of 761