Skip to the text

Articulus 171

  1. De bonis matrimonii. 2. Et de numero bonorum matrimonii. 3. De ordine eorumdem.

  2. SAPIENS insuper jacturam boni incurrere non vult, nisi propter recompensationem boni æqualis vel amplioris.1 Actus autem matrimonialis actum rationis impedit. Indiget ergo aliquo bono annexo quo honestetur, talisque jactura recompensetur. Hoc autem est bonum matrimonii, ipsum honestans atque excusans.

  3. Tria vero sunt matrimonii hujuscemodi bona. Matrimonium namque est et officium naturæ, et est sacramentum Ecclesiæ. In quantum igitur est officium naturæ, duobus ordinatur : quorum unum est finis agentis, scilicet proles; aliud vero perficit ipsum actum, videlicet fides. Et sumitur hic fides, non prout est virtus theologica, sed prout est pars justitiæ, per quam servantur promissa. Matrimonium vero in quantum est sacramentum Ecclesiæ, aliam bonitatem sortitur : et hæc explicatur nomine sacramenti. Unde proles, fides, et sacramentum, sunt tria bona matrimonii.

  4. Denique horum trium bonorum matrimonii sacramentum est dignius : quia concernit matrimonium prout est sacramentum gratiæ; alia duo, prout est officium naturæ. Fides vero et proles considerantur dupliciter. Primo, secundum quod in se ipsis sunt : et sic pertinent ad actum matrimonii. Sacramentum vero, quo indivisibilitas designatur, respicit matrimonium secundum se ipsum : et sic sacramentum est essentialius matrimonio, quam duo prædicta. Nunquam enim invenitur matrimonium sine inseparabilitate; reperitur tamen sine prole et fide : quoniam esse rei non dependet ex actu ipsius, sed econtra. Secundo, accipitur proles pro intentione prolis, et fides pro debito servandi fidem, sine quibus matrimonium esse non valet : hæc enim in matrimonio ex pactione conjugali qua sibi invicem proprii corporis potestatem donant, causantur. Unde si aliquid his contrarium exprimeretur in consensu, qui matrimonium facit, impediretur matrimonium. Et hoc modo proles est essentialissimum matrimonio; secundo, fides; tertio, sacramentum : quemadmodum homini essentialius est esse naturæ quam gratiæ, quamvis esse gratiæ dignius sit quam esse naturæ. Matrimonium quoque non imprimit characterem, quoniam ad actus corporales refertur. Sacramenta autem quæ characterem imprimunt, ad spirituales actus ordinantur.

Footnotes

  1. Quæstio 49. In IV, d. 31, q. 1, a. 1-3. ↩

Chapter 706 of 761