Articulus 172
An habere plures uxores sit contra legem naturæ. 2. An aliquando licuerit.
NATURALIS porro conceptio homini indita, qua ad operandum convenienter dirigitur, lex naturalis seu jus naturale vocatur.1 Idcirco quod actionem hominis inconvenientem reddit suo fini, contra legem naturæ esse censetur. Potest autem actio esse inconveniens, tam fini principali, quam secundario : vel finem omnino impediendo, sicut comestio nimia corporis sanitatem corrumpit; vel indecentiam seu difficultatem circa finem acquirendum causando, ut inordinata comestio quantum ad tempus. Quum igitur actio finem principalem directe impedit, tunc per legem naturæ prohibetur primis ejus præceptis. Si vero actio incompetens sit fini principali vel secundario, indecentiam vel difficultatem inducendo; tunc prohibetur secundis præceptis legis naturalis, quæ derivantur ex primis quemadmodum conclusio ex præmissis.
Principalis demum finis matrimonii est procreatio ac educatio prolis : et hæc actio convenit homini ex natura sui generis : nam et aliis animalibus est communis. Secundarius vero finis matrimonii est communicatio conjugum in operibus ad domesticam vitam spectantibus : et hæc convenit homini ratione suæ speciei. Tertius autem finis matrimonii est, significare unionem Christi atque Ecclesiæ : prout ponitur novæ legis ac gratiæ sacramentum, et competit homini prout est christianus. Pluralitas ergo uxorum primum matrimonii finem non tollit nec impedit. Unus enim vir plures uxores imprægnare earumque proles potest nutrire. Sed secundum finem multum impedit, quamvis non penitus tollat. Nam unus vir pluribus uxoribus satisfacere nequit, et communicatio plurium in uno officio litem producit. Unde sicut figuli, ita et uxores unius contendunt. Tertium autem finem, qui est significare unitatem Christi et Ecclesiæ, pluralitas uxorum penitus aufert. Ex quibus elucescit, quod uxorum pluralitas sit quodammodo contra legem naturæ, et quodammodo non. — Sed unam mulierem habere plures maritos, est contra prima præcepta legis naturæ. Ex hoc enim sequeretur incertitudo prolis quantum ad patrem. Unde hoc nulla lege aut consuetudine est permissum.
- Denique, quoniam pluralitas uxorum non est contra prima præcepta legis naturæ, idcirco per dispensationem atque licentiam auctoris omnis naturæ ac legis aliquando licita fuit, videlicet dum multiplicatio hominum necessaria fuit ad cultum divinum. Necesse est enim secundaria naturalis legis præcepta variari interdum secundum quod actus hominum exigunt, propter diversitatem conditionum in personis et temporibus, ac circumstantiis aliis. Verum, quia lex de unitate uxoris non humanitus est instituta, sed a Deo, nec unquam verbo aut litteris tradita, sed cordi impressa; idcirco in hoc a solo Deo dispensatio fieri potuit, per inspirationem internam in patribus sanctis, quæ eorum exemplo ad posteros derivata consistit.
Footnotes
-
QUÆSTIO 65. In IV, d. 33, q. 1, a. 1, 2. ↩
Chapter 707 of 761