Skip to the text

Articulus 173

  1. Utrum concubinam habere sit contra legem naturæ. 2. An sit peccatum mortale. 3. An aliquando licuerit.

  2. ACTIO itaque contra legem naturæ vocatur, quæ est debito fini naturæ incompetens.1 Finis autem concubitus est proles procreanda ac instruenda : et propter hunc finem natura delectationem commixtioni adjunxit. Qui ergo concubitum propter solam delectationem requirit, contra naturalem legem facit : similiter, qui cum ea concumbit cum qua non ordinatur ita quod simul prolem educare atque instruere possint. Res autem a fine nomen sortitur. Unde quemadmodum conjunctio matrimonii a bono prolis nomen accepit, sic nomen concubinæ a concubitu propter se intento impositum est. Et si quis ex tali concubitu sæpe fetum desiderat, non tamen est conveniens ad bonum prolis. Idcirco concubinam habere est contra legem naturæ.

  3. Denique talis concubitus est mortale peccatum : aufert namque debitam ordinationem parentis ad prolem. Illa vero peccata ex suo genere sunt mortalia, per quæ fœdus amicitiæ inter Deum et hominem, vel inter homines ad invicem, violatur. Contingit autem frequenter, quod homo qui non vitat peccatum mortale, vitat aliquod peccatum veniale ad quod tantum incitamentum non habet.

  4. Porro actus peccati mortalis nunquam licet per quamcumque dispensationem. Quum ergo iste concubitus, seu fornicatio simplex, sit peccatum mortale, nunquam licitus fuit. Itaque ubicumque in veteri Testamento leguntur habuisse concubinas aliqui, quos a peccato mortali excusare oportet, intelligendum est eas matrimonio fuisse junctas, et nihilo minus concubinas nominari, quoniam perfectam rationem uxoris non attingebant. Erant quippe uxores, quantum ad principalem matrimonii finem, qui est procreatio prolis; non autem quoad secundarium ejus finem, qui est dispensatio familiæ et communicatio operum vitæ domesticæ. Ex quo patet, quod Agar fuit uxor Abrahæ quoad finem matrimonii principalem : et ideo, quod ejecta erat cum filio, non licuit nisi propter commissionem dispensationis divinæ, propter mysterium, quod Apostolus ad Galatas quarto edisserit de duobus Testamentis.2

Footnotes

  1. In IV, d. 33, q. 1, a. 3. ↩

  2. Galat. IV, 22-31. ↩

Chapter 708 of 761