Skip to the text

Articulus 174

  1. An inseparabilitas uxoris sit de lege naturæ. 2. An uxorem dimittere licuerit per dispensationem. 3. An in lege Moysis licuerit uxorem dimittere. 4. An licuerit repudiatæ alium virum habere. 5. An repudianti licuerit repudiatam recipere. 6. De causis repudii.

  2. MATRIMONIUM ergo ad educationem prolis ordinatur, non solum per aliquod tempus, sed per totam vitam :1 et ideo de lege naturæ est, ut parentes filiis thesaurizent, filiique parentum heredes sint. Societatem igitur viri et conjugis indivisibilem esse oportet. Et sic inseparaabilitas ad matrimonium pertinet de lege naturæ seu naturalis rationis dictamine. Tamen separatio matrimonii non prohibetur nisi lege Christi. Nam ipsa dumtaxat inter omnes leges ad perfectionem adducit, atque ad naturæ integræ statum.

  3. At vero dispensatio in præceptis legis naturæ se habet quemadmodum immutatio cursus rei naturalis, quæ dupliciter fieri potest, videlicet: per causam aliam naturalem contrariam, et impedientem actum alterius: et hoc non fit nisi in his quæ non semper eodem modo fiunt vel agunt. Secundo, hoc fit per causam supernaturalem, ut in miraculis: quod etiam potest accidere his quæ semper eodem modo contingunt, ut statio solis tempore Josue. Pariformiter, dispensatio præceptorum primorum legis naturæ non pertinet nisi ad Deum; sed dispensatio secundorum præceptorum legis naturæ ad inferiores causas spectare potest. Si ergo inseparabilitas matrimonii ad prima præcepta legis naturæ pertinet, dispensationem non recipit nisi a Deo; si vero ad secundaria præcepta legis naturalis attinet, tunc per causas inferiores dispensationem admittit. Videtur quoque potius pertinere ad secunda legis naturalis præcepta.

  4. Præterea aliqui asserunt, quod qui in lege Moysis libellum repudii dabant, excusabantur a pœna secundum legem infligenda, non autem a culpa. Unde Moyses libellum repudii permisit, sicut et aliis gentibus fœnerari:2 præsertim ad vitandum uxoricidium, ad quod Judæi proni erant, sicut et ad avaritiam. Alii vero affirmant, quod ex dispensatione divina licitum et absque culpa fuit: alias viderentur Judæi a salute relicti, eo quod nec Moyses neque aliquis Prophetarum hoc peccatum prohibuit. Et licet hoc probabiliter dicitur, primum tamen communius tenetur.

  5. Insuper, secundum primam harum opinionum, mulier repudiata peccabat alterum virum ducens, quoniam primum matrimonium non fuit solutum. Quanto enim tempore vir vivit, mulier alligata est legi viri, secundum Apostolum.3 Sed alia opinio ait, quod sicut per divinam dispensationem separatio conjugum licita fuit, ita et mulier repudiata alteri viro sine peccato se matrimonio junxit. Et secundum hos, quod Christus Matthæi quinto dixit, Qui dimissam duxerit mœchatur, ad tempus novæ legis refertur.4

  6. Amplius, duo erant permissa, et item duo præcepta, in lege circa libellum repudii. Nam uxorem dimittere, et dimissam alium ducere, erant permissa; sed libellum repudii scribere5, et repudiantem virum non posse accipere quam semel dimisit, videlicet ne pronus quis esset uxorem dimittere, præcepta fuerunt.

  7. Proxima vero causa repudii erat vitatio uxoricidii; sed remota causa fuit invidia, quæ uxoricidium facere solet. — Causæ quoque repudii scribebantur in libello, non in speciali, sed in generali: quia non scribebantur ut ostenderent repudium esse licitum, sed ut liceret mulieri alium ducere, secundum Josephum. Propter quod libellus ei tradebatur. Sed secundum Augustinum, libellus repudii scribebatur quatenus mora scribendi atque consilio scribarum intervenientibus, maritus a proposito repudiandi desisteret. Dicit etiam Josephus, quod scriptura libelli repudii talis erat: Promitto tibi, quod nunquam tecum conveniam.

Footnotes

  1. Quæstio 67. In IV, d. 33, q. 2, a. 1-3. ↩

  2. Ibid. xv, 6. ↩

  3. Rom. vii, 2. ↩

  4. Matth. v, 32. ↩

  5. Deut. xxiv, 1. ↩

Chapter 709 of 761