Articulus 175
De variis impedimentis matrimonii.
- EORUM præterea quæ ad solennitatem matrimonii spectant omissiones seu impedimenta, impediunt matrimonium contrahendum, sed non dirimunt contractum:1 ut prohibitio Ecclesiæ, et tempus feriatum. De quo sunt metra :
Ecclesiæ vetitum, nec non tempus feriatum, Impediunt fieri, permittunt juncta teneri.
Impedimenta vero quæ contrariantur pertinentibus ad essentiam matrimonii, dirimunt contractum : non enim est verum matrimonium. Quæ his versibus exprimuntur :
Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, Ordo, ligamen, honestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis : Hæc socianda vetant connubia, facta retractant.
Intelligitur autem per vim coactio ; per ligamen, contractus cum alia ; per cognationem, propinquitas duarum personarum respectu tertiæ matrimonio junctæ ; per honestatem, propinquitas duarum personarum respectu tertiæ per sponsalia junctæ ; per crimen, adulterium prius cum muliere commissum.
Frigiditas denique quæ perpetuam impotentiam coeundi inducit (ad quam impotentiam experiendam Ecclesia triennii tempus instituit), matrimonium solvit, si ante contractum matrimonii ignoretur.2 Et simile est de servitute, propter quam non potest aliquis libere debitum reddere conjugi. Hæc enim si ante ignoratur, solvit matrimonium; si vero sciatur, non solvit. Item impotentia quæ per maleficium infertur et operationem diaboli, si fuerit perpetua, dirimit matrimonium; non autem si sit temporalis. Et ad hoc experiendum ordinavit Ecclesia tempus trium annorum. In quo tamen falli potest : et ideo statuit, ut si uxor viri frigidi alterum duxit post divortium, revertatur ad virum priorem si ille invenitur ad copulam carnalem idoneus. Maleficium vero non facit impotentiam coeundi cum omnibus feminis; sed cum una vel certis potest esse potens, et quantum ad alias impotens. Propter quod datur viro licentia contrahendi cum alia; et etiam femina alium ducere potest. — Insuper, furia quæ matrimonium sequitur, ipsum non dirimit. Si vero præcedit : tunc vel furiosus habet lucida intervalla, et illis durantibus contrahere potest, quamvis hoc tutum non sit; vel non habet, et tunc neque contrahere valet, imo nec consentire.
Rursus, si vir cognoverit sororem aut consanguineam uxoris suæ ante matrimonium contractum, etiam post sponsalia, oportet matrimonium separari, ratione affinitatis contractæ. Si vero post matrimonium contractum et consummatum hoc faciat, non debet totaliter separari : sed vir amittit jus petendi debitum ab uxore ; sed reddere potest petenti, quoniam punienda non est propter peccatum viri. Post mortem autem uxoris debet manere sine spe conjugii, nisi cum eo dispensetur : et tamen si sine dispensatione contraxerit, peccat ; sed matrimonium stat, nec solvendum est.
Footnotes
Chapter 710 of 761