Skip to the text

Articulus 176

  1. An propter fornicationem sit uxor dimittenda. 2. An hoc sit in præcepto. 3. An possit fieri proprio judicio.

  2. UXOREM autem dimittere in nova lege conceditur in pœnam ejus qui fidem fregit, atque in ejus favorem qui fidem servavit.1 Septem ergo sunt casus in quibus istud non licet. Primus, si uterque sit adulter : nullus enim potest alium accusare qui in simili crimine est. Secundus, si vir uxorem prostituit. Tertius, si ipsa virum probabiliter mortuum credens, alteri nupsit. Quartus, si alter ad eam latenter sub specie viri accessit. Quintus, si vi oppressa est. Sextus, si vir eam sibi reconciliavit per copulam carnalem. Septimus, si matrimonio in perfidia utriusque contracto, vir dedit uxori libellum repudii, et uxor alteri nupsit : tunc namque, si ambo convertantur, tenetur vir eam recipere. Potest quoque propter peccatum contra naturam divortium fieri.

  3. Denique, quoniam uxoris fornicantis dimissio introducta est in pœnam et correctionem peccantis, idcirco si ipsa pœniteat, non tenetur vir eam dimittere. Si vero non pœniteat, tenetur eam relinquere, ne crimini ejus videatur consentire.

  4. At vero dupliciter potest vir uxorem relinquere. Primo, quantum ad torum dumtaxat : et sic potest eam proprio judicio emittere, quam cito de fornicatione trimonium sine consensu domini. 3. An servitus possit matrimonio supervenire. 4. An filii sequantur conditionem patris. ipsius certitudinem habet; nec tenetur ei debitum reddere, nisi per Ecclesiam compellatur. Secundo, quantum ad cohabitationem et torum: et sic non licet uxorem judicio suo dimittere, sed judicio Ecclesiæ. Quod si eam aliter dimiserit, cogendus est ad cohabitationem, nisi queat uxori fornicationem incontinenti probare. Hæc autem dimissio divortium dicitur: et ergo divortium proprio judicio fieri nequit. — Sciendum vero, quod Joseph volebat Virginem matrem relinquere, non propter suspicionem fornicationis, sed propter reverentiam sanctitatis ejus, tam sacratissimæ Virgini cohabitare se censens indignum.

Footnotes

  1. Quæstio 62. In IV, d. 35, q. 1, a. 1-3. ↩

Chapter 711 of 761