Skip to the text

Articulus 179

  1. An defectus œtatis matrimonium tollat. 2. An liceat viro uxorem in adulterio deprehensam occidere. 3. An talis possit alii nubere. 4. An Ordo impediat matrimonium.

  2. SECUNDUM determinationem insuper juris, matrimonia contrahi nequeunt ante illud tempus discretionis, quo potest uterque de matrimonio sufficienter deliberare, et debitum mutuo reddere:1 et si aliter fiant matrimonia, dirimuntur. Hoc autem tempus ut frequentius in masculis est in anno quartodecimo, in femina vero in duodecimo. Sed quoniam præcepta juris positivi sequuntur id quod est in pluribus, si quis ante prædictum tempus usum rationis ac naturæ vigorem attigerit, matrimonium stabit. Et ergo si contrahentes ante prædictum tempus pubertatis carnaliter commisceantur, matrimonium solvi non poterit.

  3. Præterea, secundum leges civiles, quasi licitum computatur ut vir mulierem fornicantem in ipso actu deprehensam occidat.2 Sed Ecclesia non reputat hoc fieri sine reatu pœnæ æternæ, vel in ecclesiastico judicio infligendæ. Sed nulla lex permittit ut vir uxorem occidat extra actum fornicationis, quantumcumque certus sit inde. Patet ergo, quod in foro conscientiæ in nullo casu sit licitum uxorem propria auctoritate occidere.

  4. Amplius, ex statuto Ecclesiæ uxoricidium matrimonium impedit. Quandoque autem impedit contrahendum, sed non dirimit contractum, quando videlicet propter odium vel adulterium vir uxorem interficit. Sed si timendum videtur de incontinentia ejus, dispensari potest cum eo. Interdum vero uxoricidium dirimit matrimonium contractum, ut dum quis propriam uxorem occidit quatenus aliam cum qua mœchatur accipiat. Tunc enim eam nullo modo recipere potest, sed est illegitima persona quoad eam: non tamen respectu aliarum. Et ideo si cum aliis contrahit, matrimonium stabit, quamvis sic contrahens peccet.

  5. Sciendum quoque, quod in Ecclesia occidentali ordo sacer impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum.3 Dirimit enim contrahendum ex vi Ordinis et propter votum annexum. Sed apud Græcos seu in orientali Ecclesia sacri ordines impediunt matrimonium contrahendum solum ex vi Ordinis, non autem dirimunt contractum. Sic licet mulierem quam ante Ordinis susceptionem habebant retinere atque cognoscere. Sed non possunt Græci in sacris ordinibus exsistentes de novo contrahere. Item, si vir, uxore vivente ac nolente seu reclamante, ad ordines suscipiendos accedat, veraciter ordinatur, et characterem recipit; sed exsecutione ordinis suscepti privatur quamdiu hæc vivit. Si vero vir cum consensu uxoris ordines sacros sumit, ipsa tenetur castitatem vovere; et si non, tunc vir tenetur ei debitum reddere.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 58, art. 5. In IV, d. 36, q. 1, a. 5. ↩

  2. QUÆSTIO 60. In IV, d. 37, q. 2, a. 1, 2. ↩

  3. QUÆSTIO 53, art. 3. In IV, d. 37, q. 1. ↩

Chapter 714 of 761