Articulus 178
An conditio servitutis impediat matrimonium. 2. An servus possit contrahere ma-
SCIENDUM quoque, quod servus et ancilla contrahere possunt.1 Et quamvis servitutem suam ignorent ante contractum, non tamen ob id matrimonium dirimi potest: sicut dirimeretur si alter liber exsisteret. Non potest aliquis majorem obligationem exigere ex parte alterius, quam ipse possit facere.
Præterea jus positivum a jure naturali progreditur, nec ei præjudicare potest. Quum ergo matrimonium sit ad jus naturale pertinens, quoniam ordinatur ad conservationem speciei, ut dictum est: patet quod servitus matrimonium impedire non valeat quantum ad dominum; sed domino nesciente et contradicente, servus contrahere potest. Servus enim est res domini sui quantum ad ea quæ superveniunt et superadducuntur naturæ, non autem in naturalibus, in quibus omnes pares exsistunt. Sed in tali casu magis tenetur domino præcipienti parere atque servire, quam mulieri debitum reddere. Secus tamen esset, si ex consensu domini contraxisset.
Denique maritus potest se in servum dare vel vendere, invita uxore. Non enim subditur ei nisi in actibus naturæ, in quibus in se mutuam potestatem habent: ad quos servitus se non extendit. Nec idcirco matrimonium solvitur, quoniam nullum impedimentum matrimonio superveniens ipsum dissolvere potest. Sed tunc vir potius obligatur uxori debitum reddere, quam domino obedire.
Porro, secundum leges civiles, partus sequitur ventrem. Nec irrationabiliter. Pater enim dat complementum formale; sed mater ministrat substantiam corporis partui. Servitus autem est conditio corporalis: nam servus est velut organum domini sui in operando. Unde in libertate ac servitute proles sequitur matrem. In his autem quæ dignitatem concernunt, sequitur patrem: ut in honoribus, in municipiis, et hereditate. Et huic canones et lex Moysis concorditer consonant. Sed in quibusdam terris, quæ lege civili non reguntur, partus sequitur deteriorem conditionem: ut si pater sit servus, quamvis mater sit libera, filii servi sint; non tamen si pater post matrimonium contractum se dedit in servum, nolente uxore. Et similiter fit, si sit econverso. Si autem ambo sint servilis conditionis atque ad diversos dominos pertinent, dividunt domini filios, si plures fuerint; sed si sit unus dumtaxat, tunc unus dominorum qui eum habuerit, alteri recompensabit de pretio.
Footnotes
-
Quæstio 52. In IV, d. 36, q. 1, a. 1-4. ↩
Chapter 713 of 761