Skip to the text

Articulus 180

  1. An fidelis possit matrimonium cum infideli contrahere. 2. An inter infideles sit matrimonium. 3. An conjux ad fidem conversus possit commanere cum uxore infideli

Lacuna: pp. 222–223 of tome XVIII are missing from the scan, so their text is missing here. nitatem a matrimonio: eas præsertim quas oportet vel solitum est simul morari. Nisi enim inter personas domesticas interdicta esset matrimonii copula, magnus daretur concupiscentiæ aditus. Quum ergo sit matrimonium in remedium contra concupiscentiam datum, convenienter contrahi nequit inter quosdam propinquos. Quantum autem ad aliquos, consanguinitas impedit matrimonium de jure per homines instituto ad augendum amicitiam, et multiplicandum confœderationem ac pacem inter homines: dum homo ita afficitur propinquis conjugis suæ ut propriis.

  1. Itaque secundum diversa tempora, consanguinitas secundum diversos gradus matrimonium impedivit. In principio namque generis humani, propter paucitatem hominum et necessitatem multiplicationis eorum, non nisi pater et mater a matrimonio repellebantur. Postmodum autem, multiplicatis hominibus, tempore Moysis plures personæ propter consanguinitatem prohibitæ sunt, illæ videlicet quæ cohabitare in una familia solitæ sunt, ut Rabbi Moyses dicit, ne daretur incentivum libidini. Sed aliæ personæ propinquæ non erant prohibitæ. Sed tempore novæ legis, quæ est lex amoris et spiritus, consanguinitas matrimonium impedivit usque ad septimum gradum: et non ultra, quoniam post tantam distantiam non facile remansit memoria communis radicis; et etiam propter congruentiam septiformis gratiæ Spiritus Sancti; et hoc, ut augeretur inter homines dilectio mutua per multas personas ratione consanguinitatis et affinitatis. Nunc vero circa hæc ultima tempora restrictum est interdictum Ecclesiæ usque ad quartum gradum: quoniam refrigescente caritate, multorum propinqui post quartum gradum non plus diliguntur quam personæ extraneæ. Et ergo per matrimonium est renovanda dilectio.

Advertendum autem, quod mundo assignantur ætates, non quoad substantiam, sed quantum ad statum: ad similitudinem ætatis unius hominis, cujus ætates variantur secundum notabiles varietates in statu ipsius. Prima quippe ætas vocatur infantia, usque septennium durans; secunda, pueritia, usque ad quartumdecimum annum; tertia, adolescentia, usque ad annum vicesimum quintum. Et hæ ætates interdum computantur pro una. Quarta est juventus, ad quinquagesimum annum durans; quinta, senectus, usque ad septuagesimum annum. Sexta dicitur senium, et durat usque ad vitæ finem. Similiter in hoc mundo dicitur prima ætas ab Adam usque ad Noe, in qua fuit humani generis institutio et etiam lapsus; secunda, a Noe usque ad Abraham, in qua fuit humani generis destructio per diluvium et renovatio ejus; tertia, ab Abraham usque ad David, in qua lex et circumcisio datæ sunt; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis, in qua lex floruit sub regibus et Prophetis; quinta, a transmigratione Babylonis usque ad Christum, in qua fuit populi captivatio et liberatio; sexta, a Christo usque ad finem mundi, in qua fuit humani generis facta redemptio. Non itaque oportet ut ætates prædictæ æqualem numerum annorum sortiantur, sicut nec ætates unius hominis: ultima enim ætas quandoque tantum durat ut aliæ omnes.

Chapter 715 of 761