Articulus 183
An ex matrimonio consanguinei affinitas causetur. 2. An maneat post mortem viri inter relictam et consanguineos viri. 3. An ex illicito concubitu causetur affinitas. 4. An ex sponsalibus causetur affinitas. 5. An affinitas sit causa affinitatis.
AMICITIA ergo, ut dictum est, in quadam communicatione fundatur.1 Naturalis autem communicatio dupliciter fit, scilicet per carnis propagationem, et per conjunctionem carnalem ad propagationem ordinatam. Sicut itaque persona alteri per carnis propagationem conjuncta, quoddam naturalis amicitiæ vinculum facit, ita si conjungatur per copulam carnalem: non tamen fit particeps ejusdem radicis et sanguinis, sed quasi ab extrinseco advenit. Propter quod efficitur aliud genus vinculi, quod affinitas appellatur. Sed persona per carnis propagationem conjuncta, manet in eodem genere vinculi seu attinentiæ, non tamen in eodem gradu. De quo versus habetur:
Mutat nupta genus, sed generata gradum.
Denique causa affinitatis est conjunctio viri atque uxoris. Ipsa autem conjunctio transit, et ratione præteritionis habet quamdam necessitatem, sicut præterita. Unde sicut paternitas et filiatio non destruuntur propter subtractionem causæ, quum illa præterita sit, videlicet esse genitum, sed propter corruptionem subjecti in altero extremorum; sic affinitas manet, manente uxore, ad consanguineos viri, quamvis mortuus sit vir, quamdiu illi manent cum quibus affinitas est contracta. Matrimonium enim et consanguinitas atque affinitas aliud non sunt, nisi quædam relationes quæ in actione vel passione seu motu fundantur.2
Præterea, quoniam affinitas ex carnali conjunctione causatur, idcirco fornicarius quoque concubitus affinitatem inducit, in quantum aliquid habet de naturali conjunctione; non autem concubitus contra naturam, quia non habet seminum commixtionem, quæ possit prolem producere.
Sciendum vero, quod sicut sponsalia non habent perfectam rationem matrimonii, sed sunt præparatio ad ipsum; ita non causant affinitatem, sed aliquid simile, quod dicitur publicæ honestatis justitia: quæ impedit matrimonium sicut affinitas et consanguinitas, et secundum eosdem gradus, ex institutione Ecclesiæ.
Denique dictum est, quod attinentia quæ est per carnis propagationem, manet in eadem specie; non autem quæ per copulam carnalem contrahitur, sed fit aliud genus vinculi seu attinentiæ. Unde iste modus contrahendi propinquitatem cum alio est quasi æquivocus, et in aliam speciem cadens a sua causa; non autem primus. Et ergo affinitas non causat affinitatem, sicut consanguinitas consanguinitatem: nisi dicatur omnino aliud genus, vel secundum, aut tertium genus affinitatis. Secundum et tertium genus affinitatis olim erant prohibita ab Ecclesia, propter publicæ honestatis justitiam, potius quam propter affinitatem, quia deficiunt a ratione veræ affinitatis. Sed modo prohibitio illa cessavit, et solum primum genus affinitatis prohibitum manet.
Footnotes
Chapter 716 of 761