Skip to the text

Articulus 184

  1. An affinitas impediat matrimonium.

  2. An habeat gradus. 3. An gradus illi extendantur sicut gradus consanguinitatis.

  3. PORRO affinitas quæ matrimonium præcedit, impedit contrahendum dirimitque contractum, eadem ratione qua consanguinitas. Quemadmodum enim consanguineos, sic et affines cohabitare necesse est. Si vero affinitas matrimonio superveniat, non valet ipsum dissolvere.

  4. Amplius, graduum distinctio directe et immediate competit consanguinitati, quoniam per carnis propagationem contrahitur. Sed affinitas a carnis propagatione mediante consanguinitate procedit, quæ est causa affinitatis. Unde ad inveniendum gradum affinitatis est regula generalis, quod quoto gradu consanguinitatis attinet mihi vir, toto gradu affinitatis attinet mihi uxor.

  5. Quia igitur gradus affinitatis sumitur secundum gradus consanguinitatis, tot sunt gradus affinitatis quot consanguinitatis. Facilius tamen, et olim, et nunc, dispensatur in remotis gradibus affinitatis quam consanguinitatis. Vinculum enim affinitatis minus est vinculo consanguinitatis.

Chapter 717 of 761