Skip to the text

Articulus 185

  1. De filiis illegitimis. 2. An damnum incurrant. 3. An etiam valeant legitimari.

  2. QUADRUPLEX demum est status filiorum.1 Quidam enim sunt naturales et legitimi, ut ex matrimonio nati; quidam, naturales et illegitimi, ut ex simplici fornicatione producti; quidam, legitimi et non naturales, ut adoptivi; quidam, nec legitimi nec naturales, ut spurii, de stupro aut adulterio nati: tales namque nascuntur contra legem positivam legemque naturæ. Agnoscendum quoque, quod ignorantia excusat illicitum coitum, si non sit affectata. Et ergo qui bona fide conveniunt in facie Ecclesiæ, licet sit impedimentum, si ipsum ignorant, non peccant, nec filii illegitimi erunt. Si vero sciant, quamvis Ecclesia, quæ impedimentum ignorat, sustineat eos, non excusantur a culpa, nec filii ab illegitimitate. Si autem non sciant, et in occulto contrahant, non excusantur, eo quod talis ignorantia appareat affectata.

  3. Porro filii illegitimi duplex damnum incurrunt: primo, quia non admittuntur ad actus legitimos, scilicet ad officia vel dignitates, quæ honestatem requirunt in agente; secundo, quia non succedunt in hereditate. Naturales vero filii succedere possunt in sexta parte tantum; spurii autem in nulla. Parentes tamen de jure naturali tenentur eis providere: ad quod per episcopum sunt cogendi. Prædicta ergo damna illegitimi filii pati dicuntur, non quod eis quidquam subtrahitur quod eis debitum fuit; sed quoniam eis non est debitum, quod alias eis debitum esse potuisset, videlicet si illegitimi non essent.

  4. Denique filii illegitimi legitimantur ex hoc quod per auctoritatem Ecclesiæ prædictis damnis non subjiciuntur. Suntque sex modi legitimandi. Duo secundum canones: ut quum quis ducit in uxorem illam ex qua filium illegitimum generavit, si non fuit adulterium; secundus est per specialem indulgentiam et dispensationem domini Papæ. Alii quatuor modi sunt civiles: primus, dum pater filium naturalem curiæ imperatoris offert; secundus, quum pater in testamento nominat eum legitimum heredem, et filius postmodum imperatori testamentum offert; tertius, si nullus est filius legitimus, et ipsemet principi offerat se; quartus est, quando pater in publico instrumento, vel cum trium testium subscriptione eum vocat legitimum, nec adjicit, naturalem.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 68. In IV, d. 41, q. 1, a. 3. ↩

Chapter 718 of 761