Skip to the text

Articulus 186

  1. Utrum spiritualis cognatio impediat matrimonium. 2. An talis propinquitas per solum Baptismum contrahatur.

  2. SICUT præterea per carnis propagationem accipit homo esse naturæ, sic per sacramenta Ecclesiæ suscipit esse spirituale gratiæ:1 quod est ei quodammodo naturale, in quantum est membrum Ecclesiæ. Idcirco, sicut carnalis, sic et spiritualis cognatio matrimonium impedit ex statuto Ecclesiæ. Si enim præcessit matrimonium, impedit contrahendum, dirimitque contractum; sed si sequitur, tunc non dirimit matrimonii vinculum. De actu autem matrimonii est distinguendum. Vel enim spiritualis cognatio causa necessitatis inducitur, ut dum pater filium baptizat propter periculum mortis: et tunc ex nulla parte impedit matrimonii actum. Aut inducitur sine necessitate, sed ex ignorantia: et tunc si ille ex cujus actu inducitur, debitam diligentiam adhibuit, est idem judicium sicut prædictum est; si vero inducitur ex industria et præter necessitatem, tunc ille ex cujus actu inducitur, perdit jus petendi debitum, quamvis reddere obligetur. Causa autem cur spiritualis cognatio matrimonium impedit, est quia multiplicationem amicitiæ tollit: ipsa enim per se ad amicitiam est sufficiens.

  3. Præterea, secundum probabiliorem et communiorem opinionem, spiritualis cognatio non contrahitur nisi per duo sacramenta, videlicet per Baptismum et Confirmationem. Catechismus vero impedit matrimonium contrahendum, non autem dirimit contractum.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 56. In IV, d. 42, q. 1, a. 1, 2. ↩

Chapter 719 of 761