Skip to the text

Articulus 187

  1. Inter quos contrahatur spiritualis cognatio. 2. An transeat a viro in feminam. 3. An a patre in filios.

  2. DENIQUE, sicut in generatione carnali quis nascitur ex patre et matre, sic in spirituali regeneratione nascitur homo filius Dei sicut patris, atque Ecclesiæ sicut matris.1 Quemadmodum autem sacramentum conferens gerit personam Dei, sic qui baptizatum de fonte sacro levat vel confirmandum tenet, habet personam Ecclesiæ : ideo ad utrumque spiritualis cognatio contrahitur.

  3. Insuper aliquis potest fieri compater alicujus dupliciter. Uno modo, per actum alterius, scilicet baptizantis, vel suscipientis in Baptismo filium ejus. Sicque spiritualis cognatio non transit a viro in conjugem, nisi ille sit filius uxoris : tunc enim uxor directe contrahit cognationem spiritualem, sicut et vir. Alio modo, per proprium actum, ut dum filium alterius de fonte Baptismatis levat. Et sic cognatio spiritualis transit ad mulierem carnaliter cognitam, quamvis non sit matrimonialiter juncta (tunc enim sunt una caro); non autem si non sit mulier carnaliter cognita. Sed inter patrem spiritualem matremque spiritualem ejusdem, non oritur spiritualis cognatio, quoniam alter per se sufficeret : et ergo simul contrahere possunt. Cum infideli quoque non potest spiritualis cognatio contrahi, quia non pertinet ad mysticum corpus Christi.

  4. Præterea, quum filius sit aliquid patris, et non econtra; idcirco spiritualis cognatio transit a patre in filios, et non vice versa. Tres igitur sunt spirituales cognationes : quarum una paternitas nominatur, quæ inter patrem spiritualem et filium ejus spiritualem consistit; alia compaternitas dicitur, quæ est inter patrem spiritualem et filium ejus carnalem; tertia vero vocatur spiritualis fraternitas, quæ est inter filium spiritualem filiosque carnales ejusdem patris. Et quælibet harum impedit matrimonium contrahendum dirimitque contractum. Spiritualis tamen cognatio non habet gradum. Nam non in eodem gradu attinet filius spiritualis filio naturali sui spiritualis patris, in quo attinet ei pater ejus, mediante quo spiritualis cognatio transit.

Footnotes

  1. In IV, d. 42, q. 1, a. 3. ↩

Chapter 720 of 761