Articulus 188
De definitione adoptionis per quam est legalis cognatio. 2. An ex adoptione impediatur matrimonium. 3. Inter quos talis cognatio contrahatur.
ARS autem imitatur naturam, et supplet ejus defectum.1 Et ergo per jus positivum, quod est ars æqui et boni, potest homo personam extraneam sibi in filium assumere ad similitudinem filii naturalis, propter supplendum amissorum filiorum defectum. Ad quod adoptio instituta censetur, et ideo taliter definitur : Adoptio est extraneæ personæ in filium, aut nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Est vero adoptio duplex, videlicet : perfecta, quæ arrogatio dicitur, et naturalem filiationem perfecte imitatur. Per hanc enim adoptatus transit in potestatem adoptantis, et succedit ei ex intestato. Et hæc adoptio fieri nequit nisi auctoritate principis; nec taliter adoptari valet, qui sui juris non est. Alia vero species adoptionis est imperfecta, quæ naturalem filiationem imperfecte sectatur. Non enim per eam transit adoptatus in potestatem adoptantis, nec succedit ei in bonis; neque tenetur ei adoptans aliquid in testamento relinquere. Hæc quoque adoptio fieri potest sine auctoritate principis, ex auctoritate magistratus; sicque adoptari potest, qui sui juris non est. Sed primo modo adoptatus, sine culpa sua privari non potest quarta parte hereditatis. Item, qui sui juris non est, vel qui nondum viginti quinque annos sortitus est, et mulier, adoptare non possunt nisi ex concessione principis. Qui etiam perpetuum habet impedimentum generandi, adoptare non potest: nam ratione suæ sterilitatis, hereditas ejus ad propinquos ejus pertinet.
At vero legalis cognatio quæ per adoptionem inducitur, matrimonium impedit, secundum leges civiles et approbationem Ecclesiæ. Tales enim personas cohabitare oportet, et ergo conjungi non debent, nec personæ consanguineæ.
Sciendum quoque, quod cognatio legalis est triplex. Prima, quasi descendentium, quæ contrahitur inter patrem adoptantem et filium adoptatum, et filium filii adoptivi, et nepotem, et ita deinceps. Secunda, quæ est inter filium adoptivum et filium naturalem. Tertia est per modum affinitatis cujusdam, quæ est inter patrem adoptantem atque uxorem filii adoptati, vel econtra, id est inter filium adoptatum et uxorem patris adoptantis. Prima ergo et tertia perpetuo matrimonium impediunt; secunda vero, quamdiu manet in potestate patris adoptantis. Unde mortuo patre vel filio emancipato, potest inter eos matrimonium esse, quando cohabitatio terminatur: tunc enim filius adoptivus et filia naturalis ejusdem patris contrahere possunt.
Footnotes
-
QUÆSTIO 57. In IV, d. 42, q. 2, a. 1-3. ↩
Chapter 721 of 761