Articulus 189
An secundæ nuptiæ sint licitæ. 2. An sacramentales.
MULIER insuper, teste Apostolo, alligata est viro quamdiu vivit vir ejus.1 Unde mortuo viro, vinculum matrimoniale cessat ac desinit: propter quod alteri nubit. Et ideo non solum secundæ nuptiæ, sed tertiæ quoque et quartæ, atque deinceps, sunt licitæ.
Denique istæ nuptiæ habent ea quæ ad sacramenti hujus essentiam requiruntur, videlicet: debitam materiam, quum sit inter personas legitimas; et debitam formam, utpote expressionem consensus interioris per verba de præsenti. Nihilo minus tale matrimonium aliquid imperfectionis sortitur respectu matrimonii primi. Non enim servatur in eo plena significatio matrimonii, quæ est unio Christi et Ecclesiæ: in qua unione non est divisio in plura. Et ideo benedictio subtrahitur, quando secundæ nuptiæ sunt secundæ ex parte viri ac conjugis, vel ex parte uxoris dumtaxat. Nam si virgo contrahat cum eo qui aliam mulierem habuit, nuptiæ benedicuntur: salvatur enim quodammodo significatio etiam in ordine ad primas nuptias. Quamvis enim Christus unam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen plures personas desponsatas in Ecclesia. Anima autem non potest esse sponsa alicujus quam Christi: cum dæmone namque fornicatur, neque est ibi spirituale matrimonium. Idcirco, dum mulier secundo nubit, nuptiæ non benedicuntur, propter defectum sacramenti, quod unitionem designat cum Christo.
Footnotes
-
QUÆSTIO 63. In IV, d. 42, q. 3, a. 1, 2. I Cor. VII, 39. ↩
Chapter 722 of 761