Articulus 190
An uterque conjugum teneatur semper ex æquo ad reddendum debitum, etiam quandoque non petenti propter verecundiam. 2. An vir et mulier possint votum emittere contra debitum matrimonii sine mutuo consensu. 3. An temporibus sacris debitum petere sit mortale peccatum.
ORDO naturæ et caritatis hoc habet, ut unumquodque prius in se ipso perficiatur, et postmodum alteri de sua perfectione communicet.1 Et ergo, licet uxor in viro potestatem habeat, quantum ad virtutem generativam, exigendi ab eo debitum, non tamen tenetur vir reddere cum detrimento incolumitatis proprii corporis. Extra quem casum tenetur vir semper uxori debitum reddere, etiam non petenti propter verecundiam: modo expressa signa in ea appareant voluntatis reddendi debitum, etiam festivo tempore, saltem servata debita honestate, quæ in talibus exigitur. Hoc enim est propter lubricum carnis divinitus ordinatum, ut semper petenti debitum reddatur, ne aliqua occasio detur peccati. Et eadem ratione tenetur uxor viro petenti semper debitum reddere: quia quantum ad hoc vir et mulier sunt æquales. Unde primæ ad Corinthios septimo: Mulier potestatem sui corporis non habet, sed vir;2 similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
Quum itaque conjuges sibi invicem teneantur in redditione debiti, non potest unus absque consensu alterius continentiam vovere. Votum enim est de illis dumtaxat bonis quæ nostræ subjacent voluntati: qualia non sunt ea in quibus unus tenetur alteri. Peccat proinde qui sic vovet; et non debet servare votum, sed agere pœnitentiam de voto male facto, etiam si tantum voverit se redditurum quidem debitum petenti, sed nunquam petiturum. Per hoc enim redderetur matrimonium alteri onerosum, dum oporteret semper unum onus petendi debitum subire. Et ob hoc primæ ad Corinthios septimo dicitur: Ne fraudetis vos invicem, nisi ex communi consensu ad tempus, ut vacetis orationi.3 Si vero ante contractum matrimonium emisisset votum simplex castitatis, tenetur quidem petenti debitum reddere; ipse autem exigere debitum sine peccato non potest.
Quamvis vero semper oporteat petenti debitum reddere, salvis conditionibus supra memoratis; petere tamen in die festo, peccatum est ad minus veniale: gravius quidem, si sola delectationis causa petatur. Reddit quippe carnalis delectatio, rationem deprimens, hominem ineptum ad spiritualia, quibus præcipue intendendum est die festo. Non est autem peccatum mortale, quia petere debitum in die festo est circumstantia non trahens in aliam peccati speciem: quare nec potest in infinitum aggravare. Si qua igitur carnis tentatio insurgat die festo, oratione, jejunio, vigiliisque, aut prævenienda est, aut retundenda.
Footnotes
Chapter 723 of 761