Articulus 191
An animabus post mortem receptacula assignentur. 2. An statim post mortem ad ipsa animæ deducantur. 3. An de ipsis locis egredi valeant. 4. An limbus inferni sit idem quod sinus Abrahæ. 5. An limbus sit idem quod infernus damnatorum. 6. An limbus patrum sit idem quod limbus puerorum. 7. An tot receptacula debeant distingui.
QUUM Scriptura sacra attribuat Deo (qui est substantia spiritualis omnium prima) locum corporeum supremum, cœlum videlicet, Propheta attestante, Cœlum mihi sedes est:12 omnino credendum est animas quæ sunt in participatione perfectæ Deitatis, in cœlo esse; quæ autem a participatione hujusmodi impediuntur, loco contrario deputari. Quod licet a nobis pro statu hujus viæ plene cognosci non possit, tamen quia secundum Augustinum tertio de Trinitate, et Gregorium quarto Dialogorum, corporalia gubernantur a Deo mediantibus spiritualibus, et secundum philosophos, ordo mobilium pensatur secundum ordinem substantiarum separatum: consequens profecto est, ut dignoribus substantiis digniora corpora adaptentur. Convenit enim anima separata cum corpore cui deputatur: etsi non secundum similitudinem alicujus sensibilis qualitatis, convenit tamen secundum quid, per quamdam proportionabilitatem. Animæ spiritualiter illuminatæ conveniunt cum corporibus luminosis, offuscatæ vero per culpam cum locis tenebrosis: quibus dum se agnoscunt animæ deputari, vel gaudio afficiuntur, vel dolore.
Quemadmodum vero gravia et levia, sublato impedimento, protinus in suum quæque locum feruntur; ita et animæ, vinculo carnis abrupto, illico vel in infernum demerguntur, vel in cœlum evolant nisi obsistat peccatum aliquod veniale purgandum. Testatur hoc Paulus, secundæ ad Corinthios quinto: Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed æternam in cœlis.3 Qui et Philippensibus scribens: Cupio, inquit, dissolvi, et esse cum Christo.4 Hoc autem frustra peteret, si existimaret animam a corpore solutam non confestim in cœlum migraturam. Sed et dives epulo, Lucæ sextodecimo, sepultus in inferno, animam Lazari in sinu Abrahæ vidisse perhibetur.5 Nam quum sint animæ sigillatim a Deo creatæ, nunc quidem solæ singulari retributione in abditis illis receptaculis, cœlo videlicet vel inferno, continentur: licet aliter nunc quam post diem novissimum, quia nunc sine corpore, tunc vero simul cum corpore, vel beatitudine perfruentur, vel affligentur miseria. Quæ quidem corpora, propter mutuam continuationem ad invicem (nam secundum ea verum est dicere, quod dicitur Actuum septimodecimo, quod Deus ex uno fecit omne hominum genus), congruum est simul omnia glorificari, ut et in ipsa carne gaudeant, secundum B. Gregorium quarto Dialogorum, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt.6 Et eodem modo dicendum est de damnatis.
Et quia, secundum B. Augustinum in libro de Cura pro mortuis agenda, alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum; alia sunt quæ naturaliter, et alia quæ mirabiliter fiunt: quamvis animæ suis deputatæ locis, inde simpliciter vel secundum consuetum naturæ cursum non exeant, tamen secundum ordinem divinæ providentiæ, quandoque ad tempus egredi possunt, dum vel ad eruditionem hominum vel terrorem permittuntur viventibus apparere, aut etiam ut suffragia expetant, quantum ad illas quæ purgatorio detinentur: ut probat per multa exempla B. Gregorius quarto Dialogorum, et B. Augustinus libro de Cura pro mortuis agenda, de Felice martyre, qui civibus Nolanis visibiliter apparuit, quum a barbaris oppugnarentur. Quod autem sancti (qui etiam quum hic viverent miraculorum gratia claruerunt, et ob id verisimile est viventibus posse apparere quum velint) non semper apparent vivis, iis etiam quos hic habuerunt carissimos, fieri putandum est propter conformitatem voluntatis eorum ad dispositionem divinam, quæ novit quatenus hujusmodi apparitiones viventibus vel obsint vel expediant; vel quia in purgatorio pœnis oppressi, de sua magis miseria doleant, quam ut curent aliis apparere. Quum autem viventibus apparent, nec gaudii diminutionem patiuntur Beati, nec damnati ullam pœnarum suarum sentiunt relevationem, eo quod se agnoscant sic semper lætis aut tristibus locis addictos, ut nisi ad momentum nutu Creatoris inde nequeant exire.
Ceterum, justorum animæ post mortem non semper eamdem requiem habuerunt: quia post Christi adventum habent plenam requiem, divina visione fruentes; sed ante adventum Christi habebant tantum immunitatem pœnæ absque quiete desiderii per consecutionem finis. Erat proinde idem locus, saltem per accidens, quo ante adventum Christi delatæ sunt animæ justorum, videlicet limbus inferni et sinus Abrahæ: qui propter requiem ad quam Abrahæ fides transmittebat (accedentem enim ad Deum oportet credere), sinus Abrahæ dicitur, et limbus inferni propter carentiam beatificæ visionis.7 Hæc tamen identitas post Christi adventum est cassata. Non autem unitati accidentali repugnat, quod nusquam in sacris Litteris sinus Abrahæ in malum accipitur propter requiem, et limbus inferni sive infernus nunquam in bonum propter defectum. Nam quum ante adventum Christi requies sanctorum haberet defectum quietis adjunctum, dictus est infernus et limbus: tantum enim ibi non videbatur Deus. Nunc vero completa post Christi adventum sanctorum requie, citra omnis defectus admixtionem, eadem quies non infernus dicitur, sed sinus Abrahæ: ad quem etiam Ecclesia fideles suos orat perduci. Est enim nunc requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, ut dicit quædam glossa super illud Lucæ sextodecimo, Factum est ut moreretur mendicus.89
Quamvis vero probabile sit eumdem esse locum vel continuum, secundum situm, limbum inferni et infernum damnatorum, ita tamen quod quædam superior inferni pars limbus patrum dicatur (decebat enim sanctos patres, qui minimum quid habebant de ratione culpæ, supremum et minus tenebrosum locum habere præ iis qui illic puniebantur); nequaquam tamen dubitandum est limbum patrum et infernum damnatorum, secundum qualitatem locorum porro fuisse distincta: quia in inferno est pœna et sensibilis et æterna, quarum neutra erat in limbo, ubi temporaliter tantum detinebantur absque omni sensibili dolore. Unde evoluto decreto a Deo tempore, Christus infernum mordens, non absorbens, exspoliavit limbum, et patres antiquos secum inde in cœlum transduxit. Inter quos et Job fuisse credendum est, non obstante quod de se dixerit septimodecimo capitulo: In profundissimum infernum descendet anima mea.10 Hoc quippe vel de limbo patrum dixisse putandus est, qui et profundissimus est in comparatione ad alia loca non pœnalia, in quantum sub eodem includitur omnis locus pœnarum; vel, secundum Augustinum duodecimo super Genesim ad litteram, dicendum quod justus homo timuerit ne tristitia nimia sic perturbaretur, ut non ad requiem bonorum, sed ad inferos iret peccatorum. Quare hujusmodi verba sicubi de justis hominibus dicta legantur, credendum est timentium potius affectum significare, quam aliquid pro vero asserentium.
Sed et patrum et puerorum in solo originali decedentium eumdem fuisse locum secundum situm, non videtur improbabile. Fuerunt tamen absque dubio distincti secundum qualitatem pœnæ vel præmii. Nam patribus aderat spes vitæ beatæ, utpote in quibus et fidei et gratiæ lumen resplendebat: quorum nullum est in pueris. In patribus enim originalis culpa expiata erat, secundum quod erat infectiva personæ, remanente impedimento ex parte naturæ, pro qua nondum satisfactum erat. In pueris vero obstaculum est et ex parte personæ et ex parte naturæ. Unde quantum ad dilationem gloriæ, mitior erat pœna patrum quam puerorum. Nam quod Augustinus dicit in Enchiridio, mitissimam esse pœnam puerorum, intelligendum est per comparationem ad pœnas quæ pro peccatis personalibus infliguntur.
Licet vero omnibus animabus, quamdiu in carne sunt, debeatur sub infinitis etiam gradibus meritorum et culparum unus locus merendi et demerendi, propter unitatem status (est enim ejusdem posse mereri et demereri); tamen eorum qui recipiunt pro meritis vel pœnam vel præmium, sicut sunt status diversi, ita sunt et receptacula diversa. Nam anima, vel est in statu recipiendi finale præmium, vel est in statu quo impeditur ab illo. — Si primum, hoc est dupliciter. Vel quantum ad bonum: et sic, quia secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, et Philosophum secundo Ethicorum, bonum contingit tantum uno modo, malum autem multifarie, est tantum unum receptaculum, videlicet paradisus cœlestis. Terrestris enim, quo deducti sunt Enoch et Elias, magis spectat ad statum viatoris quam ad statum recipientis pro meritis. Si autem quantum ad malum: sic ratione actualis culpæ est infernus, proprius quidem dæmonum ac damnatorum locus, ubi pro meritis recipiant retributionem : quamvis etiam dæmones aerem hunc caliginosum inhabitare B. Petrus asserat pro hominum exercitio usque ad diem judicii, sicut et animæ separatæ quandoque in loco habitationis nostræ puniuntur propter nostram instructionem, ut earum pœnas videntes, a culpis retrahamur.11 Ratione vero originalis culpæ (in qua cum solo veniali peccato nemo decedit) est limbus puerorum, qui neque quoad personam, neque quoad naturam a peccato originali purgantur.
Si vero est in statu quo impeditur a consecutione finalis retributionis, hoc est: vel propter defectum personæ; et sic est purgatorium, in quo detinentur animæ, ne statim præmia consequantur, propter peccata quæ commiserunt. Nam licet in inferno (ubi non est purum malum citra omnis boni admixtionem) damnatorum quoque quædam bona opera per mitiorem pœnam quodammodo præmiantur, ad beatitudinem tamen (cujus est impermixtum ac sincerum bonum) nemo nisi omnino purgatus, potest admitti. Vel est propter defectum naturæ. Et sic est limbus patrum, in quo propter reatum naturæ humanæ, qui nondum poterat expiari, a consecutione gloriæ patres antiqui in anima detinebantur. Carentia enim gloriæ animæ statum diversificat, non carentia gloriæ corporis : quia in gloria animæ consistit præmium essentiale, a qua originaliter redundat in corpus.
Footnotes
Chapter 724 of 761