Articulus 192
- An in anima separata remaneant potentiæ sensitivæ. 2. An remaneant in ea actus dictarum potentiarum. 3. An anima separata possit pati ab igne corporeo.
QUÆSTIO 70. 1. OPERATIONUM hominis duplex est genus. Quædam enim sunt, quarum principia sunt potentiæ animæ : et tamen non proprie sunt animæ ut subjecti, sicut color est corporis (ut quidam falso sunt opinati), sed conjuncti, id est corporis et animæ simul, quia explentur per corpus, ut est videre, audire, et hujusmodi. Et quia, secundum Philosophum de Somno et vigilia, ejus est actio cujus est potentia; oportet quod istæ potentiæ sint conjuncti sicut subjecti, animæ vero sicut principii influentis, eo modo quo omnis forma est principium proprietatum compositi. Nam non comparantur ad animam ut naturales passiones ad suum subjectum, sed sicut ad originem in qua radicantur. Qua ratione a B. Augustino dictum est animam secum trahere sensum et imaginationem, concupiscibilitatem et irascibilitatem, quæ tamen ad sensitivam potentiam spectant : nisi forte de interioribus sensibus, qui ad intellectivam partem pertinent, videatur locutus, eo modo loquendi quo secundum Basilium super Proverbia, et Philosophum sexto Ethicorum, sensus quandoque pro intellectu accipitur.
Alterum vero genus operationum est, quæ immediate exercentur ab anima sine organo corporali, ut intelligere, considerare, et velle. Et hæ sunt animæ propriæ : nam potentiæ quæ sunt harum principia, non solum sunt animæ ut principii, sed etiam ut subjecti. Has ergo potentias, quæ in suis actionibus non utuntur organo corporali, necesse est remanere in anima separata. Sicut enim remanente subjecto, manere oportet et proprias passiones; ita et destructo subjecto, oportet easdem quoque destrui, principio nihilo minus integro et illæso perseverante, id est anima, a qua hujusmodi potentiæ sensitivæ in corpus manabant : sicut nec potentia regis manet dimidiata, mortuo præposito qui ejus potentiam participabat. — Et hæc confirmari possunt per Augustinum libro de Ecclesiasticis dogmatibus sic dicentem :1 Duabus substantiis homo constat, anima tantum et carne : anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Potentiæ itaque sensitivæ ad carnem pertinent : ergo corrupta carne, non manent in anima.
Actus potentiarum sensitivarum, quum sint communes corpori et animæ, neque exerceri valeant nisi per organum aliquod corporale, nullo modo manent in anima separata, nisi forte sicut in radice : et hoc Philosophus primo de Anima dicit, quod corrupto corpore, anima non reminiscitur neque amat. Quod enim dictum est diviti epuloni, Lucæ sextodecimo, Recordare, fili, quia recepisti bona in vita tua, non est referendum ad memoriam quæ est partis sensitivæ, secundum quod concernit tempus præteritum;2 sed ad memoriam prout est pars imaginationis ad intellectivam partem pertinens, et secundum Augustinum, abstrahit ab omni differentia temporis, quum non sit tantum præteritorum, sed etiam præsentium et futurorum. Similiter gaudium, amor, tristitia, et hujusmodi, erunt in anima separata, prout sunt actus voluntatis, quæ est in intellectiva parte; non secundum quod sunt passiones appetitus sensitivi, quia sic non explentur sine determinato motu cordis.
Christo in Evangelio perhibente, Matthæi vicesimo quinto, maledictos in ignem æternum ituros, qui præparatus sit diabolo et angelis ejus, haud dubium est animas separatas non minus quam dæmones (qui et ipsi spirituales sunt creaturæ), ab igne corporeo affligi.3 Quo autem pacto hoc possit fieri, diversi diversimode conati sunt ostendere. Omnium tamen modos in unum colligendo, dicendum est quod ignis ex natura quidem sua habet quod spiritus incorporeus ei conjungi possit, ut loco locatum, eo tamen modo quo spiritualia possunt esse in loco, videlicet per definitionem loci; sed in quantum est instrumentum divinæ justitiæ, habet ut etiam ipsum quodammodo invitum retineat alligatum. In quo ignis ille est veraciter spiritui nocivus, ut sic anima ignem ut sibi nocivum per violentam detentionem videns, realiter ab igne patiatur : sicut Gregorius quarto Dialogorum per ordinem ad longum tangit. Et B. Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei : Sicut, inquit, anima in hominis conditione jungitur corpori ut dans ei vitam, quamvis illud sit spirituale et hoc corporale, et ex illa conjunctione vehementer concipit amorem ad corpus ; sic ligatur igni ut accipiens ab eo pœnam, et ex illa conjunctione concipit horrorem. Unde apparet ignem illum in animam agere, non per mutuam transmutationem, aut per modum influentis, aut per corporalem contactum, quæ corporum dumtaxat sunt, et eorum quæ communicant in materia ; sed per modum detinentis, et per contactum spiritualem : sicut et motor cœli, quum sit spiritualis, spirituali tactu tangit cœlum, ipsum movens; per modum quo dicitur contristans tangere, sicut dicitur primo de Generatione. Qui tactus continuatur dæmonibus et damnatis, etiam quum per dispensationem infernum aliquamdiu exeunt, sicut dicit Glossa super illud Jacobi tertio, Inflammat rotam nativitatis nostræ : Diabolus ubicumque sit, sive sub terra, sive in aere, secum trahit tormenta suarum flammarum.4
Footnotes
Chapter 725 of 761