Articulus 193
De suffragiis mortuorum : 1. An suffragia per unum facta aliis prodesse possint. 2. An mortui possint juvari operibus vivorum. 3. An suffragia per peccatores facta mortuis prosint. 4. An quæ a vivis pro mortuis fiunt, facientibus prosint.
ETSI opus unius hominis non possit valere alteri per viam meriti quod justitiæ innititur, ad acquirendum statum beatitudinis, ad quam unusquisque ex suo actu disponitur, non ex alieno (quæ enim seminaverit homo, hæc et metet);12 potest tamen et per viam meriti et per viam orationis, quæ misericordiæ innititur, opus unius valere alteri, vel ad præmium aliquod accidentale, vel ad dimissionem pœnæ peccatis debitæ : tum propter communicantiam in radice operis, quæ caritas est in operibus meritoriis, secundum quod dicitur in Psalmo, Particeps ego sum omnium timentium te;3 tum etiam ex speciali intentione facientis opus ad hoc ut aliis prodesse possit. Hoc enim etiam secundum justitiam humanam contingit, ut satisfactio unius pro alio accipiatur.
Quum vero caritas, quæ est vinculum membra Ecclesiæ uniens, præsenti vita non finiatur, possunt et vivorum suffragia mortuis in purgatorio exsistentibus applicari, et propter unionem caritatis qua vivis mortui sociantur, et propter specialem viventium intentionem (non minus quam vivorum inter se sibi mutuo suffragia subveniunt), vel quantum ad diminutionem pœnæ, vel aliquid hujusmodi, quod tamen statum mortui non transmutet de miseria damnationis ad gloriam beatitudinis.4 Unde secundi Machabæorum duodecimo dicitur: Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.5
Quamvis autem suffragia per peccatores facta non tantum prosint mortuis quantum si per sanctos ac justos fierent, prodesse tamen credenda sunt: tum quantum ad opus operatum, ut est sacrificium altaris, quod sicut et reliqua Ecclesiæ sacramenta ex se ipso efficaciam habet; tum quantum ad opus operans ipsius Ecclesiæ, cujus personam gerit sacerdos iniquus suffragia faciens; tum etiam propter caritatem principalis agentis, qui suffragia fieri disponit.
Opus itaque suffragii facienti quidem prodest ad meritum vitæ æternæ, si procedat ex radice caritatis, sicut in Psalmo: Oratio mea in sinu meo convertetur.6 In quantum vero est expiativum pœnæ per modum cujusdam recompensationis, quæ in satisfactione attenditur, ita absolvit eum pro quo fit ab obligatione pœnæ debitæ, ut tamen non absolvat facientem a debito pœnæ propriæ. Cujus causa est, quia oportet opus satisfactorium adæquari reatui: sed reatus duorum peccatorum majorem satisfactionem requirit, quam reatus unius. Nam secundum mensuram delicti erit et plagarum modus, ut habetur Deuteronomii vicesimo quinto.7
Footnotes
Chapter 726 of 761