Articulus 194
An suffragia prosint etiam exsistentibus in inferno, in limbo puerorum, et Sanctis exsistentibus in patria. 2. An orationibus Ecclesiœ, et sacrificio altaris, et eleemosynis animœ defunctorum juventur.
NULLUS in inferno damnatorum vel limbo puerorum exsistens juvari potest, secundum legem communem, ullis vivorum suffragiis, neque quoad diminutionem pœnæ, neque quoad interruptionem, nec quoad confortationem patientis: tum quia caritate carent, secundum quam opera vivorum continuantur defunctis; tum quia totaliter ad vitæ terminum pervenerunt, recipientes ultimam pro meritis retributionem: sicut et Sanctis qui inebriati ab ubertate domus Dei immunes sunt ab omni indigentia, juvari non competit per vivorum suffragia:1 quia ut Augustinus inquit, injuria est in Ecclesia pro martyre orare, cujus nos debemus precibus commendari. Et B. Dionysius ultimo capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ de damnatis inquit: Summus sacerdos pro immundis non orat, quia in hoc averteretur a divino ordine.
Quamvis vero quæcumque bona ex caritate facta pro defunctis, eis valere credenda sint, tamen orationes Ecclesiæ, et sacrificium altaris, et eleemosynæ sunt præcipua mortuorum subsidia. Prosunt enim defunctis vivorum suffragia secundum quod uniuntur invicem caritate, et secundum quod intentio viventis fertur in mortuos. Ad caritatem autem præcipue pertinet sacramentum Eucharistiæ, quum sit sacramentum ecclesiasticæ unionis; Christum continens, in quo tota Ecclesia unitur et consolidatur. Eleemosyna quoque inter effectus caritatis est opus præcipuum. Sed ex parte intentionis directæ in mortuos præcipue valet oratio, quæ secundum suam rationem directius respicit ad id pro quo oratur.2 Unde nec jejunium prodesse potest defunctis, nisi ratione caritatis, et intentionis in defunctos directæ: similiter nec candelæ, nec oleum, nisi in quantum sunt eleemosynæ datæ ad cultum Dei vel in usum Ecclesiæ. Sed et Baptismus, quum sit quædam spiritualis regeneratio, illis dumtaxat est utilis ex opere operato qui regenerantur, id est viventibus: quos Apostolus primæ ad Corinthios quintodecimo baptizari dicit pro mortuis, id est peccatis mortalibus.3
Footnotes
Chapter 727 of 761