Articulus 195
An indulgentiæ quas facit Ecclesia, etiam mortuis prosint. 2. An cultus exsequiarum defuncto prosint. 3. An suffragia quæ fiunt pro defunctis, tantumdem valeant aliis quantum illis pro quibus fiunt.
QUUM prælatus Ecclesiæ ex causa convenienti indulgentias facit sub hac forma: Quicumque fecerit hoc vel illud, ipse et pater ejus vel quicumque alius ei adjunctus, in purgatorio detentus, tantum de indulgentia habebit: talis indulgentia non solum vivo, sed etiam mortuo prodest. Non est enim aliqua ratio quare Ecclesia transferre possit communia Sanctorum merita (quibus innituntur indulgentiæ) in vivos, et non in mortuos.
Sepultura humani corporis vivis quidem prodest, dum per hanc nec cadaverum putredine eorum oculi offenduntur, nec fœtoribus corpora inficiuntur. Insuper, et in fide resurrectionis confirmantur, videntes corpora defunctorum non viliter abjici, sed pie et religiose humari. Eadem vero defunctis prodest, non quasi mortuis corporibus aliquis sensus insit, sed quia inspicientes monumenta, memoriam retinent defunctorum, et pro ipsis orant. Quæ si fiat in loco sacro, magis prodest propter preces Sancti cujus se patrocinio commisit, et etiam eorum qui loco sacro deserviunt. Est etiam non inutile cultum aliquem, moderatum tamen, ipsis exsequiis adhibere, tum propter vivorum solatia, tum ut adspicientes ad compassionem et per consequens ad orandum pro defuncto excitentur. Maxime vero curandum, ut ex his sumptibus, vel pauperes fructum referant, vel ecclesiæ ornatus promoveatur: sic enim sepultura inter ceteras eleemosynas computabitur.
Sicut in justitia humana aliquis pro aliquo debitum solvens, eum tantum absolvit, non quemlibet alium; ita et in justitia divina (quæ est exemplar justitiæ humanæ) suffragia quæ per intentionem viventium alicui defuncto destinantur aut applicantur, ei solum valent pro quo fiunt quantum ad remissionem pœnæ, ad quam satisfactio (quæ per suffragia intenditur) proprie ordinatur: quamvis secundum quamdam interiorem consolationem, etiam eis valere possint, qui fuerint magis caritate pleni, licet pro eis specialiter non fiant, quia caritas facit omnia bona communia.
Chapter 728 of 761