Articulus 196
De oratione respectu Sanctorum qui sunt in patria: 1. An Sancti orationes nostras agnoscant. 2. An debeamus Sanctos orare ad interpellandum pro nobis. 3. An orationes Sanctorum ad Deum pro nobis fusæ semper exaudiantur.
- AD perfectionem beatitudinis pertinet ut homo habeat quidquid velit, nec aliquid inordinate velit. Ergo Sancti cognoscunt intuitu divinæ essentiæ (quæ est sufficiens medium ad cognoscendum omnia) vota et devotiones et orationes hominum qui ad eorum auxilium confugiunt. Hoc enim ad eorum gloriam pertinet, quia per hoc auxilium præstare possunt indigentibus ad salutem, cooperatores Dei effecti: quo nihil est divinius, secundum B. Dionysium tertio capitulo Cœlestis hierarchiæ. Et idcirco dicit B. Gregorius duodecimo libro Moralium, super
Job xiv. 21. illud Job quartodecimo, Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget: Hoc de animabus sanctis sentiendum non est, quia quæ omnipotentis Dei virtutem et claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent.
Pertinet etiam hoc ad complementum ordinis universi, secundum B. Dionysium, ut ultima in Deum reducantur per media. Unde sicut mediantibus Sanctorum suffragiis, Dei in nos beneficia deveniunt; ita oportet nos beneficia ejus sumentes, mediantibus Sanctis iterato in Deum reduci. Quare non immerito eos intercessores pro nobis ad Deum constituimus, et quasi mediatores, dum ab eis petimus ut pro nobis orent: sicut et B. Paulus ad Romanos quintodecimo, et plerisque aliis locis, etiam vivorum preces ac intercessiones (quas tamen constat Beatorum orationibus efficaciores non esse) legitur postulasse.
Sancti itaque orando pro nobis oratione expressa, secundum quod votis suis aliquid nobis a Deo postulant, semper exaudiuntur, eo quod sic nihil volunt divinæ voluntati contrarium. Quum vero orant oratione interpretativa, scilicet per eorum merita, quemadmodum et sanguis Christi dicitur pro nobis veniam petere: non semper quod sic petunt impetrant, propter indignitatem nostram, qui meritis Sanctorum sumus indigni.
Chapter 729 of 761