Skip to the text

Articulus 197

De signis quæ judicium præcedent. 1. An adventum Domini ad judicium præcedent aliqua signa. 2. An circa judicium secundum rei veritatem sol et luna obscurabuntur. 3. An virtutes cælorum Domino veniente movebuntur.

QUÆSTIO 73. 1. ADVENTUM Christi ad judicium venientis multa signa præcedent, ut corda hominum ad subjectionem et reverentiam venturi Judicis adducantur. Hoc enim pertinet ad dignitatem judiciariæ potestatis, quam Dominus in forma gloriosa exercebit. Quia vero, secundum Apostolum primæ ad Thessalonicenses quinto, dies illa Domini sicut fur in nocte ita veniet, quæ sint illa signa, determinate sciri non potest, ut Augustinus dicit ad Hesychium: nam signa quæ in Evangeliis leguntur, frequenter a principio mundi facta sciuntur: nisi forte credamus tunc crebriora et majora futura quam unquam antea fuerint. Signa vero quæ B. Hieronymus recitat, ex annalibus sunt Hebræorum, parum verisimilitudinis habentia.

  1. Credibile non est, quod in ipso momento adventus Christi sol et luna obscurentur sui luminis privatione, tum quia tunc totus mundus innovabitur, tum quia secundum Isaiam capitulo tricesimo, lux lunæ erit tunc sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Poterit autem esse, quod secundum tempus propinquum ante judicium, obscurentur per divinam virtutem, vel simul vel diversis temporibus, ad hominum terrorem.

  2. Virtutum cœlestium nomine si intelligantur omnes angeli, tunc virtutes cœlorum moveri dicuntur in adventu Domini propter admirationem novitatis, quæ tunc in mundo exsistens, stupore quodam percellet omnes angelos. Potest et per virtutes cœlorum designari proprium nomen ordinis cui B. Gregorius quidem attribuit miracula facere: quæ quia tunc frequentiora erunt, ab effectu virtutes cœlorum moveri dicuntur. Si vero secundum B. Dionysium, virtutum officium sit movere cœlestia corpora, tunc virtutes cœlorum moveri dicuntur, quando cessante corporum cœlestium motu, ulterius corpora non movebunt. Unde Job vicesimo sexto, columnæ cœli (per quas non nisi virtutes cœlorum possunt intelligi) dicuntur stupere adventum ejus. Et Matthæi vicesimo quarto dicitur: Stellæ cadent de cœlo, et virtutes cœlorum movebuntur.

1 Thess. v, 2.

Is. xxx, 26.

Job xxvi, 11.

Matth. xxiv, 29.

Rom. xv, 30.

Chapter 730 of 761