Skip to the text

Articulus 198

  1. An aliqua mundi purgatio sit futura. 2. An hæc purgatio sit futura per ignem ejusdem speciei cum igne elementari. 3. An ignis ille purgabit etiam cœlos superiores. 4. An ignis ille elementa consumet.

  2. QUAMVIS pure corporalia, ut sunt elementa et ea pars mundi quæ in usum nostrum cedit, subjectum culpæ esse non possint, tamen ex culpa in eis commissa ineptitudinem quamdam ad gloriæ susceptionem recipiunt:1 sicut et loca sacra propter crimina in eis perpetrata, profana et minus idonea fiunt ad cultum Dei ibi peragendum. Quæ, quia propter hominem facta sunt, necesse est ut homine ab omni corruptione et culpæ infectione per corpus glorificato, ipsa quoque in meliorem statum proportionabiliter mutentur et innoventur: secundum quod B. Joannes in Apocalypsi vidisse se perhibet cœlum novum et terram novam, priori cœlo et terra abeuntibus.2 Sic enim erit glorificati hominis et locus convenientior, et adspectus nobilior.

  3. Hæc autem purgatio, teste B. Augustino, vicesimo de Civitate Dei, mundanorum (id est elementarium) ignium conflagratione futura est, sicut et diluvium mundanarum aquarum inundatione: tum quia lux connaturalis igni maxime convenit cum proprietatibus gloriæ, ad quam purgatio ista disponit; tum quia ignis propter activitatem est ceteris elementis impermixtior; tum denique quod a nostra habitatione remotior, et ob id non tam communis nostris usibus, minus inficitur. Unde secundæ Petri ultimo dicitur, quod cœli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.3

  4. Quia vero cœli superiores non sunt peregrinæ impressionis capaces, nec in eis aliquid reperitur repugnans ultimæ perfectioni universi, nisi tantum motus localis, qui est via ad perfectionem: ideo nec per ignem, neque per alicujus creaturæ actionem purgabuntur; sed tantum oportet motum eorum sola divina virtute quietari, quod eis loco purgationis erit.

  5. Elementa aliqua mutari ad formam cœli virtute ignis conflagrationis, secundum philosophiam quidem absurdum est, quum nec materiam communem, nec contrarietatem ad invicem habeant; secundum theologiam quoque, quia sublatis aliquibus elementis, non salvabitur perfectio universi cum integritate suarum partium. Qualitates ergo activæ et passivæ elementorum, propriæ passiones, et effectus formarum substantialium, ab elementis auferri non possunt. Purgabuntur tamen ab infectione quam ex peccato hominum contraxerunt, et ab impuritate quæ per actionem et passionem mutuam in eis accidit, quia jam cessante motu primi mobilis, in elementis inferioribus mutua actio et passio non erit.

Footnotes

  1. Quæstio 74. ↩

  2. Apoc. xxI, 1. ↩

  3. II Petr. III, 12. ↩

Chapter 731 of 761