Articulus 199
An omnia elementa per ignem purgabuntur. 2. An ignis ultimæ conflagrationis judicium sequetur. 3. An ignis ille habebit talem effectum in hominibus qualis designatur. 4. An ignis ille reprobos involvet.
QUUM tota sphæra ignis, neque per fumum idololatriæ, neque per quoscumque vapores, peccati infectione vitiata sit, neque per impuritates aliorum elementorum (quorum permixtio ultra medium aeris interstitium non extenditur) contaminata: consequens est elementum ignis per ultimam conflagrationem non purgari: sicut et B. Petrus, secundæ epistolæ tertio, illos tantum cœlos repositos igni dicit, qui per aquam diluvii purgati fuerunt, quæ ultra quindecim cubitos supra altitudinem montium non elevabatur.1
Quia vero simul erit resurrectio communis et Sanctorum corporum glorificatio, secundum quod dicitur primæ ad Corinthios quintodecimo, Seminatur in ignobilitate, surget in gloria:2 manifeste colligi potest, quod illa conflagratio, quoad purgationem mundi, judicium præcedet, ut sic tota creatura suo modo simul renovetur, quando corpora Sanctorum glorificabuntur, sicut ad Romanos octavo dicitur, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei : licet quoad involutionem malorum, sententiam Judicis sit secutura, quando dicitur : Ite, maledicti, in ignem æternum.
Ignis quoque finalis conflagrationis, quantum ad virtutem suæ naturæ pertinet, similiter aget in bonos et malos qui tunc vivi reperientur, utrorumque corpora in cinerem resolvendo. Solus enim Christus ab hac incineratione est præservatus, de quo dicitur in Psalmo : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. In quantum vero agit ut instrumentum divinæ justitiæ, sic mali per actionem ignis cruciabuntur. Boni vero in quibus nihil purgandum invenietur, omnino nullum dolorem ex igne sentient, sicut nec pueri in camino ignis, ut habetur Danielis tertio. Boni vero in quibus aliquid purgandum reperietur, sentient cruciatum doloris ex illo igne; subitaneum tamen : tum quia pauca in eis purganda invenientur, propter terrores et persecutiones quas patienter pertulerunt; tum quia brevitas temporis, intensione caloris pensabitur : quæ tamen pro meritorum diversitate, non omnibus æqualis erit.
Sicut igitur post diem judicii purgatio quædam erit, qua mali separentur a bonis, secundum quod de Christo dicitur Lucæ tertio : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum, id est electos, in horreum suum; paleas autem, id est reprobos, comburet igne inexstinguibili : ita et tunc purgatio quædam totius mundi futura est, ut quidquid fuerit turpe et fœdum, in infernum cum reprobis ad augmentum miseriæ remittatur eos involvendo; quidquid vero pulchrum et nobile, conservetur in superioribus ad cumulum gloriæ electorum : sicut dicit Basilius super illud Psalmi, Vox Domini intercidentis flammam ignis. Et in Psalmo de illo igne dicitur, quod inflammabit in circuitu inimicos ejus. Idem vero ignis prout purgabit bonos et cruciabit malos, duo ignes dicitur quodammodo, et quantum ad officium, et etiam aliquo modo quoad substantiam : quia quoad calidum ustivum, et quantum ad id quod in igne grossum reperietur, descendet ad inferos ad pœnam damnatorum; quod vero est ibi subtile et lucidum, remanebit superius ad gloriam electorum.
Footnotes
Chapter 732 of 761