Articulus 200
An corporum resurrectio sit futura. 2. An resurrectio erit omnium generaliter. 3. An resurrectio sit naturalis.
ULTIMUS finis quem naturaliter omnes homines desiderant, est beatitudo. Quam quidem in hac vita haberi non posse, ostendit B. Augustinus in fine de Civitate Dei, ex fortunæ varietate, humani corporis infirmitate, scientiæ et virtutis imperfectione et instabilitate. Similiter nec in anima sola post hanc vitam consistere potest absoluta hominis beatitudo : tum quia operatio pro qua datur merces beatitudinis, non solius est animæ, sed hominis ex anima et corpore compositi; tum quia animæ status extra corpus imperfectus est, et desiderium ejus naturale non impletum : non enim unitur anima corpori ut instrumento, aut sicut nauta navi, vel sicut malo bonum, sed sicut forma materiæ, ut ostendit Philosophus in libro de Anima. Si itaque homo neque in hac vita, neque in anima sola potest esse beatus, necesse est ponere resurrectionem. Et hoc beatus Job fideliter profitetur : Scio, inquiens, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursum circumdabor pelle mea, etc.
Necesse est, sicut unum, ita et omnes homines resurgere. Anima enim in perfectione ultima speciei humanæ esse non potest a corpore separata, nec quoad præmium vel pœnam, nec quoad desiderium omnibus hominibus secundum speciem naturale. Et ob id dictum est Joannis quinto: Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei;1 et qui audierint, vivent. Et primæ ad Corinthios quintodecimo: Omnes quidem resurgemus, etc.2
Omnis operatio cujus natura nec principium est nec terminus, est vel miraculosa, sicut glorificatio corporis, vel violenta, sicut impulsio lapidis sursum. Cujus vero operationis natura et principium est et terminus, ea dicitur proprie naturalis, ut est projectio lapidis deorsum. Operatio autem cujus terminus est natura, sed principium est vel supra naturam, sicut illuminatio cæci, vel aliquid aliud, sicut in acceleratione florum et fructuum per artificium facta, non potest simpliciter dici naturalis, sed vel miraculosa, vel artificialis, vel violenta. Quamvis itaque resurrectio terminetur ad vitam naturæ; tamen quia natura ejus principium esse non potest, neque passivum (hoc enim ad generationem naturalem pertinet, semper habens aliquam potentiam activam respondentem sibi in natura, ut habetur nono Metaphysicæ), neque etiam principium activum, quum illius sit determinato modo per viam generationis ex semine ad productionem hominis agere: consequens est resurrectionem, simpliciter loquendo, miraculosam esse, et non naturalem, nisi secundum quid.
Footnotes
Chapter 733 of 761