Articulus 201
1. An Christi resurrectio sit causa nostræ resurrectionis; 2. an vox tubæ. 3. An ad resurrectionem nostram angeli aliquo modo operabuntur.
CHRISTUS, in quantum Deus et homo resurgens, est causa proxima et quasi univoca nostræ resurrectionis:1 quia eodem principio mediante quo Christus se ipsum ad vitam resuscitavit, id est divina sua virtute, nostram quoque faciet resurrectionem, sicut dicitur ad Romanos octavo: Qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra.2 Et quia ad rationem causæ univocæ requiritur ut producat effectum in similitudine suæ formæ, habebit etiam resurrectio omnium hominum aliquid similitudinis de resurrectione Christi, pro quanto in vita naturæ, in qua omnes erunt Christo conformes, in vitam immortalem omnes homines resurgent. Cui conformitati superaddetur in Sanctis, qui fuerunt Christo conformes per gratiam, conformitas quoque quantum ad ea quæ sunt gloriæ. Quare et convenienter dicitur, primæ ad Corinthios quintodecimo, Christus primitiæ dormientium;34 et Apocalypsis primo, Primogenitus mortuorum.
Christus resurgens est causa univoca nostræ resurrectionis: idcirco oportet quod in resurrectione corporum communi, aliquo signo dato Christus resurrectionem operetur. Oportet enim causam et effectum aliquo modo conjungi, ut patet. Quod quidem signum erit, vel vox Christi resurrectionem imperantis, sicut imperavit mari, et cessavit tempestas;5 vel ipsa repræsentatio evidens Filii Dei in mundo: quæ etiam vox dicitur, quia Christo apparenti tota natura obediet ad reparationem corporum humanorum, sicut imperanti. Unde et in jussu venire dicitur, primæ ad Thessalonicenses quarto.6 Dicitur et clamor, quasi præconis ad judicium citantis; et sonus tubæ, quia resurgentes congregabuntur ad concilium, ad prælium, ad festum: qui fuit usus tubæ in veteri Testamento.
Quantum ad collectionem cinerum et eorum præparationem ad humani corporis reparationem spectat, Deus utetur in resurrectione ministerio angelorum. Nam secundum B. Gregorium quarto Dialogorum, in omnibus quæ a Deo fiunt corporaliter, utitur Deus ministerio angelorum. Et secundum B. Augustinum, sicut corpora inferiora per potentiora ordine quodam reguntur, ita omnia corpora reguntur a Deo per spiritum vitæ rationalem. Et ad hoc valet quod primæ ad Thessalonicenses quarto dicitur, quod Dominus in voce archangeli descendet de cœlo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent, etc.7 Unionem vero animæ ad corpus et gloriam corporis ipse Deus faciet sine ministerio angelorum, qui solus animam immediate creat et glorificat.
Footnotes
Chapter 734 of 761