Skip to the text

Articulus 202

1. An tempus resurrectionis differri oporteat usque ad finem mundi. 2. An tempus illud sit occultum. 3. An resurrectio erit noctis tempore. 4. An resurrectio subito fiet, an successive.

  1. ETSI probabile videatur, secundum B. Hieronymum, ad testificandum Christi resurrectionem, quorumdam Sanctorum corpora cum Christo vere resurrexisse ad immortalem vitam:1 tamen quia esset contra ordinem quem divina providentia statuit rebus, si citra privilegium gratiæ speciale materia inferiorum corporum ad statum incorruptionis perduceretur, manente motu corporum superiorum; ideo humanorum corporum resurrectio differri credenda est usque ad finem mundi, quum motu cœli quiescente, electi omnes (quos Apocalypsis martyrum nomine expressit) mille annis, id est infinito tempore, cum Christo simul sunt regnaturi.2 Et propterea Job quartodecimo dicitur:

Homo quum dormierit, non resurget donec atteratur cœlum, nec evigilabit ut consurgat a somno suo.3 Et loquitur de somno mortis. Et ad Hebræos undecimo dicitur, homines Dei testimonio fidei probatos non accepisse repromissionem, id est plenam corporis et animæ beatitudinem, Deo aliquid melius pro nobis providente, ne sine nobis consummarentur, id est perficerentur.4

  1. Quum igitur simul erit resurrectio et finis motus cœli, tempus quod erit usque ad resurrectionem enumerari non potest naturali ratione. Ex motu enim accipitur numerus omnium quæ determinato tempore per naturalem rationem futura prævidentur. Ex motu autem cœli non potest cognosci finis ejus, quia ex eo quod circularis est, habet secundum naturam suam quod in perpetuum possit durare. Similiter nec per revelationem haberi potest: tum ut omnes solliciti sint et parati ad Christo occurrendum; tum quia nec angeli (quibus mediantibus revelationes fiunt hominibus, secundum B. Dionysium quarto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ) determinate sciunt tempus prædictum, ut patet Matthæi vicesimo quarto:5 De die illa et hora nemo scit, neque angeli in cœlis. Sed nec Apostoli primitias Spiritus habentes, ut patet Actuum primo.67

  2. Satis tamen probabiliter a quibusdam dicitur resurrectionem fore in crepusculo, sole exsistente in oriente et luna in occidente: tum propter occultationem, quantum ad determinationem temporis; tum quia in tali dispositione sol et luna creduntur esse creata, ut sic eorum circulatio compleatur penitus per reditum ad idem punctum. Unde et de Christo dicitur, quod tali hora resurrexit.89

  3. Quæ in resurrectione fient ministerio angelorum, etsi non fient in indivisibili temporis, fient tamen tempore imperceptibili, propter facultatem operandi quæ competit angelis.10 Quod autem fiet mediante virtute divina, quæ infinita est, in instanti fiet et subito. Et hoc Paulus testatur primæ ad Corinthios quintodecimo: Omnes, inquiens, resurgemus in momento et in ictu oculi.11

Footnotes

  1. Quæstio 77. ↩

  2. Apoc. XX, 4. ↩

  3. Job XIV, 12. ↩

  4. Hebr. XI, 39, 40. ↩

  5. Matth. XXIV, 36. ↩

  6. Act. I, 7. ↩

  7. Rom. VIII, 23. ↩

  8. Marc. XVI, 9; ↩

  9. Matth. XXVIII, 1; ↩

  10. Luc. XXIV, 1. ↩

  11. 1 Cor. XV, 51, 52. ↩

Chapter 735 of 761