Skip to the text

Articulus 203

1. An mors sit terminus a quo resurrectionis. 2. An omnium resurrectio erit a cineribus. 3. An pulveres illi ex quibus corpus humanum reparabitur, aliquam inclinationem naturalem habeant ad animam quæ eis conjungetur.

  1. VERIOR opinio est, quod omnes homines morientur, et a morte resurgent.1 Primo, quia justitia divina omnes morte damnavit qui ex Adam gignuntur naturaliter. Secundo, quia Scriptura sacra omnium futuram resurrectionem prædixit: quæ proprie non est nisi ejus quod per mortem cecidit, secundum Damascenum. Tertio, quia secundum ordinem naturæ, quod corruptum et vitiatum est (cujusmodi est natura humana) in novitatem non reducitur, nisi corruptione mediante. Et quia vita qua hic vivimus, gubernatur ex influentia motus cœli, ideo oportet ex hac vita discedere eos qui motu cœli quiescente sunt victuri, quemadmodum primæ ad Corinthios quintodecimo dicitur:2 Quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et loquitur Apostolus sub similitudine seminis de resurrectione corporum. Item ibidem clarius:3 Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur.

  2. Quamvis non omnium hominum corpora comburantur, tamen in communi resurrectione omnes resurgent a cineribus, nisi ex speciali privilegio gratiæ aliquibus indultum sit contrarium, sicut et resurrectionis acceleratio. Cineres enim intelliguntur omnes reliquiæ quæ remanent, humano corpore resoluto: tum propter antiquos, qui mortuorum corpora comburebant, et cineres reservabant; tum propter causam resolutionis, quæ est incendium fomitis, ad cujus purgationem oportet corpus humanum usque ad prima componentia resolvi: quod autem per incendium resolvitur, dicitur in cineres resolvi. Ad quod ulterius adstruendum, valent rationes quibus jam probatum est omnes a morte resurrecturos.

  3. In illis autem cineribus nulla est inclinatio naturalis ad resurrectionem, quia sunt vel carnes animalium, vel partes elementorum aut cujuslibet alterius corporis homogenei, quorum non est naturalis inclinatio magis ad hanc quam ad illam animam. Est ergo solum ex ordine divinæ providentiæ, quod hi cineres et istæ elementorum partes magis huic animæ conjunguntur quam illi. Posse autem humanum corpus in elementa resolvi, patet, quia composita ex contrariis possibile est resolvi in ea ex quibus componuntur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 78. ↩

  2. 1 Cor. xv, 36. ↩

  3. Ibid. 22. ↩

Chapter 736 of 761