Articulus 204
An anima idem corpus numero resumet in resurrectione. 2. An oporteat pulveres humani corporis ad eamdem partem corporis quæ in eos dissoluta est, per resurrectionem redire.
NISI anima ad idem corpus numero redeat quod per mortem deposuit, non erit vera resurrectio.1 Est enim, secundum Damascenum, resurrectio ejus quod cecidit secunda surrectio. Sed hoc corpus quod nunc gerimus per mortem cecidit: ergo idem numero corpus resurget, et per consequens idem numero homo. Hæresis proinde est, animas iterato conjungi corporibus cœlestibus, vel corporibus in modum venti subtilibus. Neque secundum philosophiam sustineri potest opinio ponentium animas separatas per viam generationis naturalis migrare, vel in corpora brutorum animalium, puta canum, leonum, aut quorumlibet aliorum, quorum se moribus conformasset homo in hac vita, vel etiam in alterius hominis corpus: ut patet per Philosophum in libro de Anima.
In humano corpore possunt accipi diversæ partes dupliciter: uno modo, diversæ partes totius homogenei; alio modo, diversæ partes totius heterogenei. Licet itaque magis probabile sit secundum congruentiam, quod etiam idem situs partium humani corporis servabitur in resurrectione; tamen quia partium situ variato nullum præjudicium generatur identitati totius, posset materia unius partis totius homogenei redire ad aliam partem ejusdem speciei, salva identitate totius hominis. Materia vero tota unius partis essentialis, et quæ erat de veritate humanæ naturæ, non posset redire in aliam partem totius heterogenei, id est alterius speciei, quia sic non tantum situs, sed etiam identitas partium tolleretur, qua ablata, aufertur et identitas totius.
Footnotes
-
QUÆSTIO 79. ↩
Chapter 737 of 761